Cum video antiqui quondam decora aurea saecli

Omnia damnosis eruta temporibus,

Eversasque solo turris, aeternaque ferri

Robora mortali subdita saevitiae;

Cum video fluctus partem violenter avaros

Demere harenoso litoris imperio,

Et terram liquidas invadere rursus in undas.

Partaque pro demptis, proque ope pauperiem;

Cum sic ire vices video per mutua rerum,

Factumque e solidis molibus exitium;

Me quoque tanta ruina monet, quandoque futurum

Vt dirimat nostram tempus amicitiam.

O dolor exanimans, o et deflendus, habere

Id cui praemetuas tu tamen interitum!

LXV

Sique aeris, lapidis, terrae, vastique profundi

Robora sic letum lugubre cuncta domet,

Gratia quid formae ad tantas contenderit iras,

Vix superans propriis viribus illa rosam?

Mellifer aestatis num spiritus arma dierum

Expugnatorum perniciosa feret,

Si non indomitae rupes, non ferrea claustra

Stent valida, at longus subruat omne dies?

O meditanti atrox! ubi tempus tuta malignum

Optima naturae gemma latere queat?

Quisve manu rapidam conatur sistere pestem,

Ac formae spoliis abstinuisse iubet?

Nemo, nisi hoc mirum valeat, meus ille videndus

Perpetuo in nigris aurea forma notis.

LXVI

Mortem aveo fessus multis ego, nempe videndo

Virtutem genitam pauperiore loco;

Quidquid egens et inops, nitido spetabile cultu,

Pollutamque pii pectoris esse fidem;

Omnibus indignos auri fulgore nitentes,

Tum sua virginibus nomina laesa probris;

Improba vel santis obiecta, valentiaque arma

Claudorum auspiciis debilitata ducum;

Imperio siluisse artes; notumque medentes

Inter, ab inscitis scita solere regi;

Simplicibus verisque affigi nomen ineptis,

Postque malum victrix optima capta trahi;

His ego defessus cunctis abscedere vellem,

Ni mihi sic esset destituendus amor.

LXVII

Et scelerum haec inter contagia vivat, habendus

In lenociniis, proh pudor, ille mali?

Impietas lucretur enim sibi commoda multa,

Eniteatque, eius scilicet ipsa comes.

Illius et faciem fucusne fefellerit arte,

Exanime a vivo surpueritque decus?

Cur adeo quaeratur enim minus ore venustis

Falsa rosa, est illi dum rosa vera genis?

Quid tenet in vivis illum? quasi viribus haustis

Natura, ad venas orba rubore, iacet.

Illius auxiliis ea pendet tota, trahensque

Gloriam ab innumeris vivit ab eius ope.

Hinc ea servat eum; quam dives talibus esset

Ante malos hodie testificata dies.

LXVIII

Ille diem voltu revocat cum vixit obitque

Mortali species, ut sua cuique rosae;

Gessit ubi nemo fictae simulamina formae,

Falsa super vivas ausa sedere genas;

Aurea caesaries necdum, ius triste sepulcri,

Erasa exanimis frontibus ulla fuit;

In capite alterius traheretur ut altera vita,

Vivaque defunctae vellere compta foret.

En pictura viris antiquae sancta diei,

Pura sine ornatu, candida, tota sui;

Non aliunde virens effloruit illius aestas,

Non veterum exuviis enitet ille novus;

Quem natura tuens falsae docet artis amantes

Quid fuerit priscis forma decora viris.

LXIX

Quae videt in te volgus egent nullius, eisque

Fingere mens nihilum pulchrius ulla potest.

Haec tibi per cunctas concessa est gloria linguas,

Dictaque verum intra, laudat ut hostis homo.

Externam speciem sic laus externa coronat;

Haec tamen ora ipsis dissona multa crepant;

Quodque dabant laudis conturbant omne, videndo

Vlterius quam se fert oculata fides.

Sitne tibi inquirunt animi par candor, et illud

Noscitur ex actis coniciturve tuis;

Blandaque dum facies illis, mens invida secum

Foetorem lolii flos, ait, iste refert.

At lolium si flos oleat, causam esse putarim

Hanc ego: communi creverat ille loco.

Вы читаете Shakespeare's Sonnets in Latin
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату
×