et Dadinum, et dedit obsides Adalgarium et Eitherium regi Pippino, ut omnia redderet, quicquid supradictus rex quaerebat in causis ecclesiasticis.

Et celebravit natalem Domini in Carisiaco et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in

761.

DCCLXI. Waifarius dux Aquitaniorum, minime cogitans de obsidibus vel de sacramentis suis, quasi in vindictam supra Pippinum regem exercitum misit, qui ad Cavalonum civitatem venerunt. Dum et supranominatus rex synodum suum teneret in villa, quae dicitur Dura, nuntiatum est ei, quod Waifarius in omnibus mentitus est; iterum rex Pippinus illuc cum exercitu iter peragens et eius filius primogenitus nomine Carolus cum eo, et multa castella coepit, quorum nomina sunt Burbonnis, Cantela, Clarmontis. Istas per pugnam coepit et in Alverno alia multa castella coepit per placitum, quae se subdiderunt in eius dominio, et pervenit usque Lemovicas, vastando et desertando supradictam provintiam propter neglegentias Waifarii ducis.

Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

762.

DCCLXII. Tertio in Aquitania Pippinus rex iter faciens et coepit civitatem Bituricam et castrum, quod dicitur Toarcis.

Et celebravit natalem Domini in Gentiliaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

763.

DCCLXIII. Pippinus rex habuit placitum suum in Nivernis et quartum iter faciens in Aquitaniam. Ibique Tassilo dux Baioariorum postposuit sacramenta et omnia, quae promiserat, et per malum ingenium se inde seduxit, omnia benefacta, quae Pippinus rex avunculus eius ei fecit, postposuit; per ingenia fraudulenta se subtrahendo Baioariam petiit et nusquam amplius faciem supradicti regis videre voluit. Rex Pippinus iter peragendo per Aquitaniam usque ad Cadurciam pervenit Aquitaniam vastando et revertendo per Lemovicas in Franciam reversus est. Et facta est hiems valida.

Et tenuit rex Pippinus natalem Domini in villa, quae dicitur Longlar, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

764.

DCCLXIIII. Tunc rex Pippinus habuit placitum suum ad Wormatiam et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit, causam pertractabat inter Waifarium et Tassilonem.

Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

765.

DCCLXV. Tunc Pippinus rex placitum suum habuit ad Attiniacum et nullum fecit aliud iter.

Et celebravit natalem Domini in Aquis villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

766.

DCCLXVI. Tunc Pippinus rex perrexit iter faciens in Aquitaniam; et placitum suum habuit in Aurelianis civitate et restauravit Argentomo castro, quod antea Waifarius destruxit. Supradictus Pippinus rex castrum nominatum reaedificavit, ibi Francos misit Aquitaniam continendo, similiter et in Bituricas Francorum scaram conlocavit.

Et celebravit natalem Domini in Salmontiagum villam et pascha in Gentiliaco. Et inmutavit se numerus annorum in

767.

DCCLXVII. Tunc habuit domnus Pippinus rex in supradicta villa synodum magnum inter Romanos et Grecos de sancta Trinitate vel de sanctorum imaginibus.

Et postea perrexit iter peragens partibus Aquitaniae per Narbonam, Tolosam coepit, Albiensem similiter necnon et Gavuldanum; et sanus reversus est in patriam et celebravit pascha in Vienna civitate.

Et in eodem anno in mense Augusto iterum perrexit partibus Aquitaniae, Bituricam usque venit; ibi synodum fecit cum omnibus Francis solito more in campo. Et inde iter peragens usque ad Garonnam pervenit, multas *roccas et speluncas conquisivit, castrum Scoraliam, Torinnam, Petrociam et reversus est Bituricam. Ibique nuntiatum est de obitu Pauli papae, et ibi celebravit natalem Domini. Et inmutavit se numerus annorum in

768.

DCCLXVIII. Domnus Pippinus rex iter faciens et Remistagnum coepit, ad Sanctones civitatem usque pervenit et ibi captam matrem Waifarii et sororem eius et neptas eius usque ad Garonnam. Inde perrexit in loco, qui dicitur Montis; ibi Herowicus veniens cum illa alia sorore Waifarii ducis. Et inde sanus reversus pascha celebravit in castro, qui dicitur Sels.

Iterum iter adsumens cum domna Bertradane regina ad Sanctones civitatem pervenit ibique domna Bertradane regina cum familia dimisit et partibus Petrogorigo perrexit; et interempto Waifario cum triumpho victoriae ad Sanctones reversus est.

Ibique moram faciens aliquod dies aegrotare coepit, partibus Turonorum revertendo perrexit, orationem ad sanctum Martinum fecit, ad sanctum Dionisium usque pervenit ibique diem obiens finivit VIII. Kal. Octobr. Et domnus Carolus et Carlomannus elevati sunt in regnum, domnus Carolus VII. Id. Octobr. in Noviomo civitate, Carlomannus in Suessionis civitate similiter.

Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate. Et inmutavit se numerus annorum in

769.

DCCLXVIIII. Domnus Carolus gloriosus rex iter peragens partibus Aquitaniae, eo quod Hunaldus voluit rebellare totam Wasconiam etiam et Aquitaniam, et cum paucis Francis auxiliante Domino dissipata iniqua consilia supradicti Hunaldi. Et in ipso itinere iungens se supradictus magnus rex cum germano suo Carlomanno in loco, qui dicitur Duasdives. Inde Carlomannus se revertendo Franciam iter arripiens, domnus Carolus benignissimus rex ivit ad Aequolesinam civitatem, et inde sumpsit plures *Francos cum omni utensilia et praeparamenta eorum et ibat super flumen Dornoniam et aedificavit ibi castrum, qui dicitur Fronciacus. Et inde missos suos mittens post Hunaldum et uxorem eius ad Luponem Wasconem, dum et ibi moram fecisset una cum Francis, adductus est supradictus Hunaldus una cum uxore sua. Et castro praeparato et Hunaldo recepto reversus est in Francia.

Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Duria, et pascha in Leodico vico publico. Et inmutavit se numerus annorum in

770.

DCCLXX. Tunc domnus Carolus rex habuit synodum in Warmatiam civitatem, et Carlomannus et Berta regina iungentes se ad Salossa. Et in eodem anno perrexit domna Berta regina per Baioariam partibus Italiae.

Et domnus Carolus rex celebravit natalem Domini in Mogontiam civitatem et pascha in Haristallio. Et inmutavit se numerus annorum in

771.

DCCLXXI. Tunc domnus Carolus rex synodum habuit ad Valentianas. Et eodem anno Carlomannus rex defunctus est in villa, quae dicitur Salmontiacus, prid.

Non. Decembr. Domnus rex Carolus venit ad Corbonacum villam, ibique venientes Wilcharius archiepiscopus et Folradus capellanus cum aliis episcopis ac sacerdotibus, Warinus et Adalhardus comites cum aliis primatibus, qui fuerunt Carlomanni; uxor vero Carlomanni cum aliquibus paucis Francis partibus Italiae perrexerunt.

Et praeclarus ac gloriosus Carolus rex celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Attiniacus et pascha in Haristallio villa. Et inmutavit se numerus annorum in

772.

DCCLXXII. Tunc domnus Carolus mitissimus rex sinodum tenuit ad Warmatiam. Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi repperit, abstulit. Et fuit siccitas magna, ita ut aqua deficeret in supradicto loco, ubi Ermensul stabat; et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad perdestruendum et aquam non haberent, tunc subito divina largiente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet. Tunc super Wisoram fluvium venit suprascriptus magnus rex et ibi cum Saxonibus placitum habuit et recepit obsides XII et reversus est in Franciam.

Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

773.

DCCLXXIII. Tunc domnus Carolus rex perrexit ad hiemandum in villa, quae dicitur Theodone-villa. Ibique

Вы читаете Annesl Regni Francorum
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату
×