aliter, atque Strabo, qui rPoЈoXavou? extulit. Et huic loco inserendum est, quod Jornandes cum de rebus Geticis traderet, in describenda Scythia luculentam operarn col-locaverit, Borysthenem vero Danastrum dixerit, p. 84. Nee de Moschorum vocabulo dubitamus, esse antiquissimum, quanquam et Strabo eo designavit Asiae populos, ac regioni Moschicae partim Colchos, partim Iberos (Ponto finitimos, non Iberi fl. accolas) partim Armenios attribuit, lib. 11, quem sequitur Pomponius Mela de situ orbis, lib. 3. cap. 5 et ad sinum maris Hyrcani, atque adeo extra Europam positos refert. Hos a Mesech, sive Mosoch, deducunt Philippus Cluverius Germ, antiq. lib. I. cap. 4; Chron. Carlo-Peucerianum lib. 1, p. 23; G. Hornius hist. Imp. p. 123. Ita vero ignorari non potest, ut Scythiam, sic et Moschos quondam ratione Asiae atque Europae ab se distingvendos fuisse. Sed cum ad medii aevi scriptores pervenimus, incertum, quae causa fuerit, quod Moschorum, qui Europam colunt, regio, quae alias Russia est, Graecia quoque cognominata fuerit, apud Adam. Bremensem hist. Eccl. 1.2. cap 12. et de situ Daniae p. 139. Nisi forsan quod Graecorum ritum teneant, et quod ipsis commercia invicem fuerint, Henr. Bangert. ad Helmold. 1. 1. p. 3. Nec pauci tamen Russos distingvunt a Graecis, praeter caeteros Luitpraridus 1.5. c. 6; Sigebertus ad A. 936. Ille sane aquilonares vocat, et generali notione refert quoque inter Normannos, conf. Liutpr. 1. I.c. 3; Ch. Besold. hist. Imp. orient, p. 101; Reiriecc. 1.2. ad poet, anonym, p. 21. Quid vero causae fuerit, cur Russi appellati fuerint, non perinde est certum, et fabulas narrant, qui a Russo, Principe quodam Dalmata, arcessunt: inter quos est cum multis aliis Georg. Hornius orb. pol. part. 1. cap. 3; Sigismundus Baro ab Herberstein a Russia, antique oppido initium appellationis hujus duxit, sed haud temere istud probem, quia constat, Russorum incertos esse annales, et prius quam transissent in Europam, Rhossos dictos fuisse, Samuel Bochart Phaleg lib. 3. cap. 13; Helmoldus in Chron. Slav. Ruzos cognominat, Johannes Tzetzes Graecus scriptor Rhos, et a primis in Asia sedibus Tauros extulit. Verurn mihi non est propositum haec omnia complecti, qui omnes conatus atque studia referre debeam ad historiani Razini, hie vero tantum attingere scriptores, qui et in parte suscepti hujus operis usui atque ornamento esse possint. Cunique horum multi sint, turn vero hie meinorandi in primis erunt post Herbersteinii Commentaries rerum Moscoviticarum; Matthias a Michou de Sarmat. Europ.; Paulus Oderbornius 1. 1. histor. Johannis Basilidis; Joach. Vadianus in descript. Sarmatiae; Jac. Spigel schol. in Aen. Sylvium p. 256; Stephan Kakasch itin. Pers. pag. 38 seq.; Johannes Mayr ad A. 1503; Paulus Jovius de Moscovitar. legatione; Laur. Surius comment, rer. p. 31. seqq. edit. Colon.; item scriptores rerum Polonicarum Alexander Gvagninus in descript. Moscov.; Reinholdus Heidensteinius de bello Moscovit.; Antonius Possevinus Colon, edit.; epitome genealogiae Ducis Moscoviae; Paulus Piasecius episcopus Praemisliensis; inprimis Adamus Olearius, qui per Moscoviam ac Tatarorum regiones iter fecit in Persiam, et situm loci, et ritus moresque gentis oculis aspexit suis; Hermannus Fabronius Mosemannus hist. Moscov. cap. 13, qui quemadmodum interpretandus sit, et quae scripserit, juxta cum ingarissimis scivit Vincentius Placcius, qui cum tot ex abdito eruere nomina vellet, nee de viro hoc, nee de operibus ejus, praesertim monarchia Caesarea, et descriptione imperiorum, quid leviter cognitum habuit, Syntag. pseud, p. 205. Religionem Russorum ac caetera instituta praeter dictos scriptores, Herbersteinium Possevinum, Jovium, Gvagninum, persequuntur Johannes Faber lib. de relig. Moscovit.; Martinus Crusius Theol. Moscov.; D. Chytraeus de stat. Eccl. Grae-ciae, Adrianus Regenvolscius in Syntagm. Eccles. Slavon.; Aub. Miraeus de stat. relig. Christian.; Edoard. Brerewodus scrutin. religion. Nee mihi in praesentia ost declarandum, utrum ex Metrophane Critopulo desumenda pariter ac dijudicanda sit formula sacrorura Russicorum. Certe autem juxta Metrophanis confessionem hue pertinent publicae epistolae Johanis Metropol. Russ. ad Episc. Rom. et Jeremiae Patriarchae Constantinopolitani, quarum altera anno post natum Christum MDLXXVI missa est ad Theologos Wirtembergicos. Nee nunc in eo argumento moramur temeritatem Leonis Allatii, viri quamlibet alias docti, et minime in antiquitate hospitis, quam dudum castigatam esse scio. Sed qui de jure ac legibus Moscovitarum aliquid literis consignaverint hactenus in ipsa Moscovia mihi non occurrerunt. Fecit autem hujus operae mihi ac posteritati spem Johannes Grawinckel,[51] vir ingenio promptus, et si incepto exitus respondeat, rerum Moscoviticarum chronicon pariter et Tzarici imperii legum codicem, qui Uloschenie appel-latur, editurus, et qua jacta illic libertatis sacrorum nostratium fundamenta fuerint, ac res actaque Comitis Waldemari eo perti-nentia enarraturus. Tantum hie de Russia subjungimus, earn vel dici nigram, sive minorem, vel rubram, quae sunt Polonicae ditio-nis, vel albam, sive majorem, quae et Massogetarum, et Rhoxo-lanorum, seu Moschorum appellatur, observante etiam Jo. Aventino 1.4 annal. Boj. p. 360, conf. Lucas de Linda descript. Geogr. Polon. et Moscov. Ac de his Russis quoque tradiderunt scriptores Graeci Cedrenus, Zoiiaras, atque ex his etiam Thuanus ad A. 1558; F. Hieronymus Romanus republ. del mundo 3. part, a cap.. 11 usque ad. 16 edit. Salamant.; Gasp. Ens thes. polit. apotelesm. 72, ubi tamen falsi aliquid admiscet; novissime.descriptio Moschoviae Elzeviriana.
4. Constat de vetustate gentis, et supervacuum est, coplura scribere, siquidem hinc non aliter, quAm ad praeparandos animos, ac per instituti occasionem commemorare institui, quemadmodum pro imperio ac libertate dimicaverint Moschi, et Tataros, a quibus CCC fere annis oppressi fuerant, ajecerint, ac se in imperium nulla Scythis lege parendi obnoxlum, asseruerint.
5. Primus hoc aggressus est et perfecit Johannes III, qui non modo Russian! inplures Principes partitam in suam unius potestatem redegit, sed etiam de Tataris, qui has terras occupaverant, triumphavit, ac superioris iraperii faciem ita vertit atque immutavit, ut nullum Tatarici dominatus vestigium retineret. Quibus rebus magni cognomen adeptum esse ferunt, et filio, cui Basilio nomen erat, prodidisse imitationis exemplum, et conficiendi cursum ejus laudis, ad quam pater felicissime ingressus fuerat. Neque Basilio animus, nee consilium defuit, ut qui mox ditionis suae faceret Smolecensem Principatum, et subacta Plescovia regni fines melius tueretur, ac demum hoc quoque magnum et memorabile susciperet, ut ab occupando Casanensi regno proximo abesset. Sunt etiam, qui tradant, huic primum Tzaaris titulum esse additum, ac ad nostra usque tempora retentum, et factis accessionibus regnorum Casanensis atque Astracanensis sub Johanne ejus filio amplius adornatum. Illud enim non dubitanter affirmo, et quia memoria dignum est, tradi a me oportet, Basilium neque occupasse ea regna neque in scripturam tituli redegisse.
b. Paulus Jovius, de Moscovit, legat., hanc tituli formam ex curia Basilii expressit: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Imperator ac dominator totius Russiae, nee non magnus Dux Volodemariae, Moschoviae, Novogrodiae, Pleschoviae, Smoleniae, Tfferiae,[52] Jugoriae, Permniae, Vetchae, Bolgariae etc. Dominator et magnus Princeps Novogrodiae inferioris terrae, Cernigoviae, Razaniae, Volotchiae, Rezeviae, Belchiae, Rostoviae, Jaroslaviae, Belozeriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniaeque etc. Qvem titulum retinet Petrus Bertius, etsi regionum, a quibus sumptus est, nomina adferat non iisdem, quibus apud Jovium extant, literis scripta: brev. orb. terrar. p. 56. Ut vero exarari literas recte et Geographiae convenienter oporteat, vel ex sola Elzeviriana Moscoviae descriptione colligas, ut compleri vero titulus et plene ac more et exemplo curiae novissimo scribi debeat, post Olearium tradere voluit Jo. Frid. Popping, orb. illustr. lib. 2. p. 404. Nam ita auctus est iste titulus, ut praescripto Magni Tzaris et magni Ducis nomine, post quaedam verba initium tituli absolventia Moschorum Imperator quoque appelletur Tzar Casani, et Tzar Astrachani, Tzar Siberiae, ac demum non procul fine, Carthalinicorum et Grusinicorum Tzarium dominus atque dominator. Apud Goldastum legitur titulus multo brevior, isque a Rudolpho II Caesare attributus: Serenissimo ac potentissimo Duci Theodoro Wanowitz Czaro, et Magno Duci Russiae, Wlodimiriae, Moscoviae, Novogradiae, Tom 3, const. Imp. ad annum 1594. - Johannes Christ. Becmannus eo libro, quo multam laudem consecutus est, de tit. reg. diss. 1, cap. 2, n. 6, putat, Johan-nem Basilidem primum fuisse, qui Tzaris titulo uteretur: sed uti non negabimus, ab eo adjectione regni Casanensis et Astracanensis amplificatum, ita viro doctissimo non potest displicere, si nos id de Johannis Basilidis patre asseramus. Id vero omnibus notissimum est, Moscovitas in servandis titulis esse pertinacissimos, et legatos ipsorum affirmare, capite luendum fore, siquando in scriptura tituli per errorem laberentur, quod anno superiori LXXIII testi-monio suo comprobavit Paulus Menesius a Bitfodels, Baro Scotus, cum oratoris munere perfungeretur, ac Serenissimi Potentissimique Tzaris omnium Ruthenorum autocratoris ablegatum se ad Impera-torem Romanum, Electores Saxonicum et Brandenburgicum, ut et Rempublicam Venetam Pontificemque Romanurn, literis eo datis doceret. Potestque esse documento Nicolaus Heinsius, vir ingenio et prudentia singulari, qui quum anno MDCLXX Moschuae Ruthenorum legati obiret officium, expertus est, quam difficulter inflecti Tzaris animus atque mitigari posset, cum de accipiendo eo ac in aulam deducendo consultaretur: quin et hoc anno constitit, nee a vestigio veteris ritus discedere, neque pati voluisse, ut vel leviter aliquid ex antique more mutaretur. Dum vero haec persequimur, haud praetermittere debemus, Tzaris titulum reipsa cum nomine regiae dignitatis paria facere, tamen, ut hodieque opinio est apud Moschos, plus in Tzaris, quam in regis titulo inest dignitatis, quod praeclare exposuit Baro Herbersteinius. Atque eo spectat, quod scriptor Mercurii Gallici, torn. 3, affirmavit, Michaelem Fe- dorowitzium per oratorem suum pronunciandum curavisse ad Matthiam, se ex antiqua Caesarum familia prognatum esse. Praetarquam autem quod id falsumest, dubito dehujus commemorationis fide, et alias exploratum habeo, multa falsa in Mercurium Gallicum irrepsisse, ac Gab. Bartholomaeum Gramondum ejus scriptorem quoque men-dacii non praeter meritum coarguisse: lib. 10 histor. Galliae p. 474. Forsan et hujus, si