6. post quae ut ardua et seria terminata ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile, quo quantoque ardore principalium rerum notitiam celsam indagans et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
7. sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam amavit ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. super his aderat latine quoque disserendi sufficiens sermo.
8. si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum et Hippiam Eleum sophistarum acerrimum ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium, si usquam reperiri potuit, exhausisse. et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.
9. Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxerit et liberalitate, suo quaeque loco demonstrabuntur. IO. cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium ґ clitellae bovi sunt inpositae: plane non est nostrum onusЄ Platonem crebro nominans exclamabat.
11. inductis quadam sollemnitate agentibus in rebus in consistorium ut aurum acciperent, inter alios quidam ex eorum consortio, non ut moris est pansa chlamyde sed utraque manu cavata suscepit. et imperator ґrapereЄ inquit ґnon accipere sciunt agentes in rebusЄ.
12. aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit. hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus ґincusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare severis decetЄ.
13. egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat: et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.
14. ad ultimum exceptis victoriis, per quas vastantes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus pro capitibus singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa conplentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras adfulsisse cum alacritate et tripudiis laetabantur.
15. denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias quas appellant tributariae rei concederet reliqua. norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique pauperes inter ipsa indictorum exordia solvere universa sine laxamento conpelli.
16. Inter has tamen regendi moderandique vias bonis principibus aemulandas barbarica rabies exarserat in maius. I
17. utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae ne his quidem remotis adpositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia sine respectu salutis armenta vel greges incursant, ita etiam illi cunctis quae diripuere consumptis fame urgente agebant aliquotiens praedas; interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.
VI
1. Haec per eum annum spe dubia, eventu tamen secundo per Gallias agebantur. in comitatu vero Augusti circumlatrabat Arbetionem invidia velut summa mox adepturum decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens inmania comes Verissimus nomine arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus hoc quoque non tentus ut parvo locum adpeteret principalem.
2. sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico Scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum rettulimus accusasse Adelphium urbi praefectum ut altiora coeptantem.
3. cumque res in inquisitionem veniret necessariisque negotio tentis obiectorum probatio speraretur tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae et Dorus evanuit et Verissimus ilico tacuit velut aulaeo deposito scenae.
VII
1. Isdem diebus adlapso rumore Constantius doctus obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. qui tamquam iniuria gravi perculsus quaedam in Iulianum moliebatur auribus Augusti confisus in omne patentibus crimen.
2. ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum siquid finxerit convicturus. verum ille hoc nesciens mox venit Mediolanum strepens et tumultuans, ut erat vanidicus et amenti propior, admissus in consistorium Iulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare: ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.
3. haec eo fingente licentius Eutherius ut postulavit inductus iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet velari veritatem mendaciis. magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore obligata cervice sua spondebat.
4. Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea re, quod, si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. sed inter vepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo.
5. natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus ad palatium Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto... iamque maturum audiret honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.
6. is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat Asiaticis coalitum moribus ideoque levem. denique digressus ad otium adscitusque postea in palatium semper sobrius et in primis consistens ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri.
7. unde factum est, ut subinde Romam secedens ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.
8. cui spadonum veterum hunc conparare debeam antiquitates replicando conplures invenire non potui. fuerunt enim apud veteres licet oppido pauci fideles et frugi sed ob quaedam vitia maculosi. inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contentior fuit aut propensior ad laedendum, vel clientibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior: ex omni latere autem ita perfectum neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.
9. verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.
10. ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus fugiensque ad regna Colchorum adultam filiam nomine Drypetinam vexatam asperitate morborum in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. qui virginem omni remediorum solacio plene curatam patri tutissime servans cum a Manlio Prisco imperatoris legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus, ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua conpegit. nunc redeam unde diverti.
VIII
1. Superato ut dixi Marcello reversoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae multa et nefanda perpetrabantur.
2. nam siquis super occentu soricis vel occursu mustelae vel similis signi gratia consuluisset quemquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem quod medicinae quoque admittit auctoritas reus, unde non poterat opinari, delatus raptusque in iudicium poenaliter interibat.
3. Per id tempus fere servum quendam nomine Danum terrore tenus uxor rerum levium incusarat certum an incertum; unde insontem Rufinus subsidebat quo indicante quaedam cognita per Gaudentium agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum apparitionis praefecturae praetorianae
