haec, de quibus agitur, et praetereunda: alia se, si licuerit dicere, monstraturum metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa, nisi prospectum fuerit, universa confundent. iussusque docere fidenter, quae norat, rudentem explicuit inmensum, adfirmans Fidustium praesidialem et cum Irenaeo Pergamium nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim.
7. et correptus Fidustius ilico – namque aderat forte – occulteque inductus, viso indice, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro: motasque secretis artibus sortes et nuncupationem principis optimi et ipsis consultoribus luctuosos exitus praedixisse.
8. atque cunctantibus, quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum. et erat re vera ita ut opinati sunt. namque antiquitus claro genere in Galliis natus et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia, prudentia, humanitate, gratia, litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus. solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus.
9. his addebat idem Fidustius, excarnificatus iam ad interitum, omnia quae praedixit, se indicante Theodorum per Euserium didicisse, virum praestabili scientia litterarum abundeque honoratum: Asiam quippe paulo ante rexerat pro praefectis.
10. quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio tunc Modesti.
11. qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus cavillando Valentem subrusticum hominem sibi varie conmulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans et ad extollendam eius vanitiem sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.
12. Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis variis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui .
13. cumque nec carceres publici iam distenti inclusorum iam catervas, nec privata domicilia sustinerent constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant.
14. advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus, quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.
15. Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta fingit: non abnuimus – neque enim ambigitur – salutem Valentis et antea saepius per occultas coitiones, et tunc in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat.
16. namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tunc scutario, et saepe alias adpetitus insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis ausa inmania frenantibus evadebat.
17. ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum adfuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore inlicitae cupidinis homine ad debilitatem paene pugione vulneraretur: alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione consilio Plautiani praefecti in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.
18. quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, ut, dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos.
19. adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia et sua et eorum, qui tunc in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus institutum hominis, mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.
20. erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose inplicitus, quod intoleranter irascebatur tunc magis, cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersidens pro veris accipiebat et certis.
21. inde factum est, ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praecipites in exilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis adtriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.
22. quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. unde animadversum est recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est, cum parcere videtur, asperior.
23. Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus «tene, claude, conprime, abde» ministris officiorum tristium clamitantibus.
24. et quoniam addici post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus expeditius absolvemus.
25. Primo intro vocatus post interrogatiunculas leves Pergamius, a Palladio, ut dictum est, proditus quaedam inprecationibus praescisse nefariis, sicut erat inpendio eloquentior et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi. quo, ut consarcinante nimis ardua, morte multato, aliisque gregatim post illum occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad Olympici certaminis pulverum pervenitur.
26. eodem die inter conplura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis inmensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.
27. Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex voluntate dominantis moderantibus momenta causarum, horror pervaserat universos. totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.
28. Inducti itaque Patricius et Hilarius ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia variarent, fodicatis lateribus, inlato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias aperiunt negotii fidem ab ipsis exordiis replicatam. et prius Hilarius:
29.'Construximus', inquit 'magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae diris auspiciis de laureis virgulis infaustam hanc mensulam quam videtis, et inprecationibus carminum secretorum choragiisque multis ac diuturnis ritualiter consecratam movimus tandem: movendi autem, quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis.
30. conlocabatur in medio domus emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda pure superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta. cuius in ambitu rotunditatis extremo elementorum viginti quattuor scriptiles formae incisae perite, diiungebantur spatiis examinate dimensis.
31. ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torvlo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine praescitionum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, sartum ex Carphathio filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum: qui per intervalla distincta retinentibus singulis litteris incidens saltuatim, heroos efficit versus interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici, vel ex oraculis editi Branchidarum.
32. ibi tum quaerentibus nobis, qui praesenti succedet imperio, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et adsiliens anulus duas perstrinxerat syllabas THEO cum adiectione litterae postremae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi. nec ultra super negotio est exploratum: satis enim apud nos constabat hunc esse qui poscebatur'.
