monte Oliveti, altero de sancto Saba, de Oriente reversus Romam venit; quos patriarcha Hierosolimitanus cum Zacharia ad regem misit, qui benedictionis causa claves sepulchri Dominici ac loci calvariae, claves etiam civitatis et montis cum vexillo detulerunt. Quos rex benigne suscipiens aliquot dies secum detenuit et Aprili mense remuneratos absolvit. Celebravitque natalem Domini Romae. Et inmutatus est annorum numerus in

801.

DCCCI. Ipsa die sacratissima natalis Domini, cum rex ad missam ante confessionem beati Petri apostoli ab oratione surgeret, Leo papa coronam capiti eius imposuit, et a cuncto Romanorum populo adclamatum est: 'Carolo augusto, a Deo coronato magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria!' Et post laudes ab apostolico more antiquorum principum adoratus est atque ablato patricii nomine imperator et augustus est appellatus.

Post paucos autem dies iussit eos, qui pontificem anno superiore deposuerunt, exhiberi; et habita de eis questione secundum legem Romanam ut maiestatis rei capitis dampnati sunt. *Pro quibus tamen papa pio affectu apud imperatorem intercessit; nam et vita et membrorum integritas eis concessa est, ceterum pro facinoris magnitudine exilio deportati sunt. Huius factionis fuere principes Paschalis nomenclator et Campulus sacellarius et multi alii Romanae urbis habitatores nobiles, qui simul omnes eadem sententia dampnati sunt.

Ordinatis deinde Romanae urbis et apostolici totiusque Italiae non tantum publicis, sed etiam ecclesiasticis et privatis rebus – nam tota hieme non aliud fecit imperator – missaque iterum in Beneventanos expeditione cum Pippino filio suo ipse post pascha

VII. Kal. Mai. Roma profectus Spoletium venit.

Ibi dum esset, II. Kal. Mai. hora noctis secunda terrae motus maximus factus est, quo tota Italia graviter concussa *est. Quo motu tectum basilicae beati Pauli apostoli magna ex parte cum suis trabibus decidit et in quibusdam locis urbes montes ruerunt. Eodem anno loca quaedam circa Renum fluvium et in Gallia et in Germania tremuerunt. Pestilentia propter mollitiem hiberni temporis facta est.

Imperator de Spoletio Ravennam veniens aliquot dies ibi moratus Papiam perrexit. Ibi nuntiatur ei, legatos Aaron Amir al Mumminin regis Persarum portum Pisas intrasse. Quibus obviam mittens inter Vercellis et Eporeiam eos sibi fecit praesentari; unus enim ex eis erat Persa de Oriente, legatus regis Persarum, – nam duo fuerant – alter Sarracenus de Africa, legatus amirati Abraham, qui in confinio Africae in Fossato praesidebat. Qui Isaac Iudeum, quem imperator ante quadriennium ad regem Persarum cum Lantfrido et Sigimundo miserat, reversum cum magnis muneribus nuntiaverunt; nam Lantfridus ac Sigimundus ambo defuncti erant. Tum ille misit Ercanbaldum notarium in Liguriam ad classem parandam, qua elefans et ea, quae cum eo deferebantur, subveherentur. Ipse vero celebrato die natali sancti Iohannis baptistae apud Eporeiam Alpes transgressus in Galliam reversus est.

Ipsa aestate capta est Barcinona civitas in Hispania iam biennio obsessa; Zatun praefectus eius et alii conplures Sarraceni conprehensi. Et in Italia Teate civitas similiter capta et incensa est eiusque praefectus Roselmus conprehensus; castella, quae ad ipsam civitatem pertinebant, in deditionem accepta sunt. Zatun et Roselmus una die ad praesentiam imperatoris deducti et exilio dampnati sunt.

Ipsius anni mense Octobrio Isaac Iudeus de Africa cum elefanto regressus Portum Veneris intravit; et quia propter nives Alpes transire non potuit, in Vercellis hiemavit.

Imperator Aquisgrani palatio natalem Domini celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in

802.

DCCCII. Herena imperatrix de Constantinopoli misit legatum nomine Leonem spatarium de pace confirmanda inter Francos et Grecos, et imperator vicissim propter ipsum absoluto illo misit Iesse episcopum Ambianensem et Helmgaudum comitem Constantinopolim, ut pacem cum ea statuerent. Celebratum est pascha Aquisgrani palatio.

Ipsius anni mense Iulio, XIII. Kal. Aug., venit Isaac cum elefanto et ceteris muneribus, quae a rege Persarum missa sunt, et Aquisgrani omnia imperatori detulit; nomen elefanti erat Abul Abaz.

Ortona civitas in Italia in deditionem accepta, Luceria quoque frequenti obsidione fatigata et ipsa in deditionem venit, praesidiumque nostrorum in ea positum.

Imperator aestatis tempore in Arduenna venatibus operam dedit et misso Saxonum exercitu Transalbianos Saxones vastavit.

Grimoaldus Beneventanorum dux in Luceria Winigisum comitem Spoletii, qui praesidio praeerat, adversa valitudine fatigatum obsedit et in deditionem accepit captumque honorifice habuit.

Imperator Aquisgrani natalem Domini celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in

803.

DCCCIII. Hoc hieme circa ipsum palatium et finitimas regiones terrae motus factus et mortalitas subsecuta est.

Winigisus a Grimoaldo redditus est; et missi domni imperatoris de Constantinopoli reversi sunt, et venerunt cum eis legati Nicifori imperatoris, qui tunc rempublicam regebat, – nam Herenam post adventum legationis Franciae deposuerunt, – quorum nomina fuerunt Michahel episcopus, Petrus abbas et Calistus candidatus. Qui venerunt ad imperatorem in Germania super fluvium Sala, in loco qui dicitur Saltz, et pactum faciendae pacis in scripto susceperunt. Et inde dimissi cum epistola imperatoris Romam regressi atque Constantinopolim reversi sunt.

Imperator autem in Baioariam profectus dispositis Pannoniarum causis Decembrio mense Aquasgrani reversus est ibique natalem Domini celebravit. Et inmutavit se numerus annorum in

804.

DCCCIIII. Imperator Aquisgrani hiemavit. Aestate autem in Saxoniam ducto exercitu omnes, qui trans Albiam et in Wihmuodi habitabant, Saxones cum mulieribus et infantibus transtulit in Franciam et pagos Transalbianos Abodritis dedit. Eodem tempore Godofridus rex Danorum venit cum classe sua necnon et omni equitatu regni sui ad locum, qui dicitur Sliesthorp, in confinio regni sui et Saxoniae. Promisit enim se ad conloquium imperatoris venturum, sed consilio suorum territus propius non accessit, sed, quicquid voluit, per legatos mandavit. Nam imperator super Albiam fluvium sedebat, in loco, qui dicitur Holdunsteti, et missa ad Godofridum legatione pro perfugis reddendis me*dio Septembrio Coloniam venit. Dimissoque exercitu primo Aquasgrani, deinde Arduennam petit; et venationibus indulgens Aquasgrani reversus est.

Medio Novembrio allatum est ei, Leonem papam natalem Domini cum eo celebrare velle, ubicumque hoc contingere potuisset. Quem statim misso ad sanctum Mauricium Carlo filio suo honorifice suscipere iussit. Ipse obviam illi Remorum civitatem profectus est ibique susceptum primo Carisiacum villam, ubi natalem Domini celebravit, deinde Aquasgrani perduxit; et donatum magnis muneribus per Baioariam ire volentem deduci fecit usque Ravennam. Causa adventus eius haec erat: perlatum est ad imperatorem aestate praeterita, Christi sanguinem in Mantua civitate fuisse repertum; propter hoc misit ad papam, petens, ut huius famae veritatem inquireret. Qui accepta occasione exeundi primo in Langobardiam quasi pro inquisitione praedicta profectus est indeque arrepto itinere subito ad imperatorem usque pervenit. Mansitque apud illum dies octo et, sicut dictum est, Romam repedavit. Et inmutavit se numerus annorum in

805.

DCCCV. Non multo post capcanus, princeps Hunorum, propter necessitatem populi sui imperatorem adiit, postulans sibi locum dari ad habitandum inter Sabariam et Carnuntum, quia propter infestationem Sclavorum in pristinis sedibus esse non poterat. Quem imperator benigne suscepit – erat enim capcanus christianus nomine Theodorus – et precibus eius annuens muneribus donatum redire permisit.

Qui rediens ad populum suum pauco tempore transacto diem obiit. Et misit caganus unum de optimatibus suis, petens sibi honorem antiquum, quem caganus apud Hunos habere solebat. Cuius precibus imperator adsensum praebuit et summam totius regni iuxta priscum eorum ritum caganum habere praecepit.

Eodem anno misit exercitum suum cum filio suo Carlo in terram Sclavorum, qui vocantur Beheimi. *Qui omnem illorum patriam depopulatus ducem eorum nomine Lechonem occidit; et inde regressus in Vosego silva ad imperatorem venit in loco, qui dicitur Camp.

Nam imperator Iulio mense de Aquisgrani profectus Theodonis villam atque per Mettis transiens Vosegum petiit. Ibique venationi operam dans post reversionem exercitus ad Rumerici castellum profectus ibique aliquantum temporis moratus ad hiemandum in Theodonis villa palatio suo consedit. Ibi ad eum ambo filii sui Pippinus et Hludowicus venerunt, celebravitque ibi natalem Domini. Et inmutavit se numerus annorum in

806.

DCCCVI. Statim post natalem Domini venerunt Willeri et Beatus duces Venetiae necnon et Paulus dux Iaderae atque Donatus eiusdem civitatis episcopus legati Dalmatarum ad praesentiam imperatoris cum magnis donis. Et facta est ibi ordinatio ab imperatore de ducibus et populis tam Venetiae quam Dalmatiae.

Вы читаете Annesl Regni Francorum
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату