quis nondum credit ex nihilo esse corruptionem, proponat sibi haec duo,
[392]
«Nec esse res (scil. errores) ad quam productionem realis Dei concursus requiratur: sed cum ad ipsum referuntur esse tantum negationes, et cum ad nos privations» (Piine. Phil. I 31)[14*].
[393]
«Non enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis quae in me quodammodo esse deberet» (ibid., I 31)[15*].
[394]
«Ad secundum dicendum quod aliter de eo est qui habet curam alicujus particularis, et de provisore universali; quia provisor particularis excludit defectum ab eo quod ejus curae subditur quantum potest, sed provisor universalis permittit aliquem defectum in aliquo particulari accidere, ne impediatur bonum totius. Unde corruptiones et defectus in rebus naturalibus dicuntur esse contra naturam particularem; sed tamen sunt de intentione naturae universalis, in quantum defectus unius cedit in bonum alterius vel etiam totius universi»[16*]
[395]
«Unde multa bona tollerentur, si Deus nullum malum permitteret esse… Neque etiam laudare tur justifìa vindicantis, et patientia sufferentis, si non esset iniquitas persequentis» (ibid., I 42, 2 sub finem.)[17*].
[396]
«Sicut ergo divina sapientia causa est distinctionis rerum propter perfectionem universi, ita et inaequalitatis. Non enim esset perfectum universum, si tantum unus gradus bonitatis inveniretur in rebus»[18*] (ibid., I 47, 2, ad «Quod sic…»).
[397]
«Perfectio universi requirit ut sint quaedam quae a bonitate deficere possint, ad quod sequitur ea interdum deficere. In hoc autem consistit ratio mali, ut scilicet aliquid defociat a bono Unde manifestum est quod in rebus malum invenitur sicut et corruptio, nam et ipsa corruptio malum quoddam est»[19*] (ibid., I 48, 2, ad Resp. Cf. 49, 2, ad Resp.).
[398]
«Videlicet, etsi multa mala sint, relata ad creturas et naturas earum, ad providentiam tamen comparata, omnia bona sunt, saltern per modum medii, quia omnia ad bonum aliquod conferunt»[20*]
[399]
«Altera autem pars, quod Deus permittit mala ut inde eliciat bona, constat ex D. Aug. Enchirid, cap. 11, 95, 96, 99 et 100: 'Neque enim Deus omnipotens cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali esse aliquid in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret etiam de malo'»[21*] (ibid., II 22, 9, p. 439).
[400]
«At enim Deus is est qui lucem et tenebras ordinavit, jussitque mane et vesperam diem unum esse, ita ut tenebrae ipsae, Deo ordinante, conferant ad pulchritudinem splendoremque diei, ut notavit D. August, de Gen. ad litt. imperf. cap. 5 citato, et Enchiridii ad Laurentium cap. 10: 'Ab hac summe et aequaliter et immutabiliter bona
