cum fratribus suis regnum divisum teneret, tamen, propter quod maior natu erat, ad eum totius regni summa pertinebat. Qui cum commisso cum orientalibus Abodritis proelio interisset, populus Wilzorum filium eius Milegastum, quia maior natu erat, regem sibi constituit; sed cum is secundum ritum gentis commissum sibi regnum parum digne administraret, illo abiecto iuniori fratri regium honorem deferunt: quam ob causam ambo ad praesentiam imperatoris venerunt. Quos cum audisset et gentis voluntatem proniorem in iunioris fratris honorem agnovisset, statuit, ut is delatam sibi a populo suo potestatem haberet, ambos tamen muneribus donatos et sacramento firmatos in patriam remisit.

Accusatus est in eodem placito apud imperatorem Ceadragus Abodritorum princeps, quod se erga partem Francorum parum fideliter ageret et ad imperatoris praesentiam iam diu venire dissimulasset. Propter quod ad eum legati directi sunt, cum quibus ille iterum quosdam ex primoribus gentis suae ad imperatorem misit; perque illorum verba promisit, se ad proximum hiemis tempus ad illius praesentiam esse venturum.

Hlotharius vero, cum secundum patris iussionem in Italia iustitias faceret et iam se ad revertendum de Italia praepararet, rogante Paschale papa Romam venit et honorifice ab illo susceptus in sancto paschali die apud sanctum Petrum et regni coronam et imperatoris atque augusti nomen accepit; inde Papiam regressus mense Iunio ad imperatorem venit. Qui cum imperatori de iustitiis in Italia a se partim factis partim inchoatis fecisset indicium, missus est in Italiam Adalhardus comes palatii, iussumque est, ut Mauringum Brixiae comitem secum adsumeret et inchoatas iustitias perficere curaret.

Drogonem fratrem eius sub canonica vita degentem Mettensi ecclesiae clero eiusdem urbis consentiente atque eligente rectorem constituit eumque ad pontificatus gradum censuit promoveri.

In eodem conventu tempus et locus alterius conventus habendi condictus est, November videlicet mensis et Compendium palatium; peractoque placito et dimissis primoribus, cum imperator iam inde digredi statuisset, adlatum est ei de interitu Liudewiti, quod relictis Sorabis, cum Dalmatiam ad Liudemuhslum avunculum Bornae ducis pervenisset et aliquantum temporis cum eo moratus fuisset, dolo ipsius esset interfectus.

Nuntiatum est etiam, Theodorum sanctae Romanae ecclesiae primicerium et Leonem nomenclatorem, generum eius, in patriarchio Lateranense primo excaecatos ac deinde fuisse decollatos et hoc eis ob hoc contigisse, quod se in omnibus fideliter erga partes Hlotharii iuvenis imperatoris agerent; erant et, qui dicerent, vel iussu vel consilio Paschalis pontificis rem fuisse perpetratam. Ad quod explorandum ac diligenter investigandum missi sunt Adalungus abbas monasterii sancti Vedasti et Hunfridus comes Curiensis. Sed antequam illi fuissent profecti, venerunt legati *Paschalis pontificis, Iohannes episcopus Silvae-candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem, ut illam infamiam a pontifice auferret, qua ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur. Quibus cum ille, iuxta quod ratio postulabat, respondisset eosque dimisisset, praedictos legatos suos ad investigandam rei veritatem, sicut prius disposuit, Romam ire praecepit; ipse vero reliquum aestatis tempus in pago Wormacense ac deinde in Arduenna transigens peracta autumnali venatione ad Kal. Novembr., sicut condixerat, Compendium venit.

Legati Romam venientes rei gestae certitudinem adsequi non potuerunt, quia Paschalis pontifex et se ab huius facti communione cum magno episcoporum numero iureiurando purificavit et interfectores praedictorum hominum, quia de familia sancti Petri erant, summopere defendens mortuos velut maiestatis reos condemnabat, iure caesos pronuntiavit atque ob hoc cum praedictis, qui ad eum missi fuerant, legatis Iohannem

Silvaecandidae episcopum et Sergium bibliothecarium, Quirinum quoque subdiaconum ac Leonem magistrum militum ad imperatorem misit. Qui cum tam per illos quam per suos legatos de sacramento pontificis et excusatione reorum comperisset, nihil sibi ultra in hoc negotio faciendum ratus, memoratum Iohannem episcopum et socios eius ad pontificem dato conveniente responso remisit.

Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit. Qui licet in quibusdam causis culpabilis appareret, tamen propter merita parentum suorum non solum inpunitus, verum muneribus donatus ad regnum redire permissus est.

Venerat et Harioldus de Nordmannia, auxilium petens contra filios Godofridi, qui eum patria pellere minabantur; ob cuius causam diligentius explorandam ad eosdem filios Godofridi Theotharius et Hruodmundus comites missi fuerunt, qui et causam filiorum Godofridi et statum totius regni Nordmannorum diligenter explorantes adventum Harioldi praecesserunt et imperatori omnia, quae in illis partibus comperire potuerunt, patefecerunt. Cum quibus et Ebo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos Danorum accesserat et aestate praeterita multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.

Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens. Et in Saxonia in pago, qui vocatur Firihsazi, viginti tres villae igne caelesti concrematae, et fulgora sereno atque interdiu de caelo cadentia. Et in territorio Cumetensi Italiae civitatis in vico Grabadona in ecclesia sancti Iohannis baptistae imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac magorum munera offerentium in absida eiusdem ecclesiae depicta et ob nimiam vetustatem obscurata et pene abolita tanta claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae vetustatis pulchritudine cernentibus penitus vincere videretur. Magorum tamen imagines praeter munera, quae offerebant, minime claritas illa inradiavit. Et in multis regionibus fruges *grandinis vastatione deletae atque in quibusdam locis simul cum ipsa grandine veri lapides atque ingentis ponderis decidere visi; domus quoque de caelo tactae hominesque ac caetera animalia passim fulminum ictu praeter solitum crebro exanimata dicuntur. Secuta est ingens pestilentia atque hominum mortalitas, quae per totam Franciam inmaniter usquequaque grassata est et innumeram hominum multitudinem diversi sexus et aetatis gravissime seviendo consumpsit.

824.

DCCCXXIIII. Rex Bulgarorum N. velut pacis faciendae gratia legatos ad imperatorem cum litteris misit. Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.

Hiemps aspera valdeque prolixa facta est, quae non solum caetera animalia, verum etiam homines quosdam inmanitate frigoris extinxit. Luna defecit III. Non. Mart. hora noctis secunda. Suppo dux Spolitinus decessisse nuntiatur.

Interea legati Romani pontificis Romam regressi eundem valida infirmitate detentum ac morti iam proximum invenerunt; qui etiam paucis post adventum illorum exactis diebus vita decessit. In cuius locum cum duo per contentionem populi fuissent electi, Eugenius tamen archipresbyter tituli sanctae Sabinae vincente nobilium parte subrogatus atque ordinatus est. Cuius rei nuntium cum Quirinus subdiaconus, unus ex his, qui priori legatione fungebantur, ad imperatorem detulisset, conventu circiter VIII. Kal. Iul. pronuntiato atque Compendio habito ipse ad Brittanicam expeditionem per se faciendam animo intento Hlotharium filium imperii socium Romam mittere decrevit, ut vice sua functus ea, quae rerum necessitas flagitare videbatur, cum novo pontifice populoque Romano statueret atque firmaret. Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit. Tum demum adunatis undique omnibus copiis Redonas civitatem terminis Brittaniae contiguam venit et inde diviso in tres partes exercitu duabusque partibus filiis suis Pippino et Hludowico traditis tertiaque secum retenta Brittaniam ingressus totam ferro et igni devastavit. Consumptisque in hac expeditione XL vel eo amplius diebus, acceptis, quos perfido Brittonum populo imperaverat, obsidibus Ratumagum civitatem, ubi coniugem se operiri iusserat, ad XV. Kal. Decembr. reversus est.

Nam et illuc legatos Michahelis imperatoris, qui ad eum mittebantur, sibi occurrere iussit, cum quibus et Fortunatus patriarcha Veneticorum regressus ad eius venit praesentiam. Sed legati imperatoris litteras et munera deferentes, pacis confirmandae causa se missos esse dicentes pro Fortunato nihil locuti sunt; inter caetera tamen ad legationem suam pertinentia quaedam de imaginum veneratione protulerunt, propter quae se Romam ire atque apostolicae sedis praesulem consulere debere dixerunt. Quos cum legatione eorum audita ac responso reddito absolveret, Romam, ut se velle dicebant, ducere iussit; Fortunatum etiam de causa fugae ipsius percontatus ad examinandum eum Romano pontifici direxit. Ipse Aquasgrani, ubi hiemare statuerat, profectus est.

Quo cum venisset et ibi natalem Domini celebrasset, allatum est ei, quod legati regis Bulgarorum essent in Baioaria; quibus obviam mittens ipsos quidem usque ad tempus congruum ibidem fecit operiri. Caeterum legatos Abodri*torum, qui vulgo Praedenecenti vocantur et contermini Bulgaris Daciam Danubio adiacentem incolunt, qui et ipsi adventare nuntiabantur, ilico venire permisit. Qui cum de Bulgarorum iniqua infestatione quererentur et contra

Вы читаете Annesl Regni Francorum
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату
×