rebellis extitit cum paucis aliis: in partibus Nordmanniae confugium fecit una cum sociis suis. Etiam ad eundem placitum venerunt Sarraceni de partibus Hispaniae, hi sunt Ibin al Arabi et filius Deiuzefi, qui et latine Ioseph nominatur, similiter et gener eius. Ibique multitudo Saxonum baptizati sunt et secundum morem illorum omnem ingenuitatem et alodem manibus dulgtum fecerunt, si amplius inmutassent secundum malam consuetudinem eorum, nisi conservarent in omnibus christianitatem vel fidelitatem supradicti domni Caroli regis et filiorum eius vel Francorum.

Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Dotciacum, et pascha in Aquitania in villa Cassinogilo . Et inmutavit se numerus annorum in

778.

DCCLXXVIII. Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Hispaniae per duas vias; una per Pampilonam, per quam ipse supradictus magnus rex perrexit usque Caesaraugustam. Ibique venientes de partibus Burgundiae et Austriae vel Baioariae seu Provinciae et Septimaniae et pars Langobardorum; et coniungentes se ad supradictam civitatem ex utraque parte exercitus. Ibi obsides receptos de Ibin al Arabi et de Abutauro et de multis Sarracenis, Pampilona destructa, Hispani Wascones subiugatos, etiam et Nabarros, reversus in partibus Franciae.

Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt; et nunciatum est hoc domno regi Carolo ad Autosiodorum civitatem. Tunc praedictus domnus rex mittens scaram Franciscam, ut sub velocitate festinaret ad resistendos supradictos Saxones: sed illi rebelles ad Renum usque Diuciam pervenerunt, tunc praedantes secus Renum et multas malicias facientes, ecclesias Dei incendentes in sanctemonialibus, et quod fastidium generat enumerandi. Et cum subito audientes de reversione domni Caroli regis et de scara eius, quam misit obviam illis, tunc a Saxonibus dimisso Reno, reversi sunt per Logenehi partibus Saxoniae; et scarae Francorum non occurrerunt obviam eis, sed vestigium eorum observantes consecuti sunt eos super fluvium, cuius vocabulum est Adarna in loco, qui dicitur Lihesi. Ibi pugna incepta et valde bene finita, auxiliante Domino Franci victores extiterunt; et multitudo Saxonum ibi occisi sunt et fugientes cum magno contumelio reversi sunt Saxoniam.

Et celebravit supradictus clementissimus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Haristallio, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

779.

DCCLXXVIIII. Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Niustriae et pervenit usque in villa, quae dicitur Conpendio, et tunc iterum revertendo partibus Austriae, obtulit se Hildebrandus dux Spolitinus cum multa munera in praesentiam supradicti magni regis in villa, quae vocatur Virciniacum.

Et fuit sinodus in villa nuncupantem Duria, et iter peractus est partibus Saxoniae. Ad Lippeham transitur Renus fluvius, et Saxones voluerunt resistere in loco, qui dicitur Bohholz; auxiliante Domino non praevaluerunt, sed abinde fugientes reliquerunt omnes firmitates eorum. Et Francis aperta est via, et introeuntes in Westfalaos et conquisierunt eos omnes; reliqui, qui ultra Wisora fuerunt, cum se iunxisset domnus Carolus rex ad locum, qui dicitur Medofulli, ibi dederunt obsides et deinde sacramenta firmantes. Et tunc reversus est suprascriptus gloriosus rex in Francia.

Et celebravit natalem Domini in Wormatiam civitatem et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

780.

DCCLXXX. Tunc domnus Carolus rex iter peragens ad disponendam Saxoniam ad Eresburgum pervenit et inde ad locum, ubi Lippia consurgit, ibique synodum tenens. Inde iter peragens partibus Albiae fluvii, et in ipso itinere omnes Bardongavenses et multi de Nordleudi baptizati sunt in loco, qui dicitur Orhaim, ultra Obacro fluvio. Et pervenit usque ad supradictum fluvium, ubi Ora confluit in Albia; ibique omnia disponens tam Saxoniam quam et Sclavos, et reversus est supradictus praeclarus rex in Francia.

Tunc sumpto consilio, ut iter perageret orationis causa partibus Romae, una cum uxore sua domna Hildegarde regina. Et celebravit natalem Domini in Papiam civitatem. Et inmutavit se numerus annorum in

781.

DCCLXXI. Et supradictum iter peragens celebravit pascha in Roma. Et ibi baptizatus est domnus

Pippinus, filius supradicti domni Caroli magni regis, ab Adriano papa, qui et ipse eum de sacro fonte suscepit; et duo filii supradicti domni Caroli regis uncti sunt in regem a supradicto pontifice, hi sunt domnus Pippinus et domnus Hludowicus reges, domnus Pippinus rex in Italiam et domnus Hludowicus rex in Aquitaniam. Et inde revertente domno Carolo rege, Mediolanis civitate pervenit, et ibi baptizata est filia eius domna Gisola ab archiepiscopo nomine Thoma, qui et ipse eam a sacro baptismo manibus suscepit. Et ab inde reversus est in Franciam.

Et tunc missi sunt duo missi ab apostolico supradicto, hi sunt Formonsus et Damasus episcopi, ad Tassilonem ducem una cum missis domni regis Caroli his nominibus: Riculfum diaconem et Eborhardum magister pincernarum, ad commonendum et contestandum, ut reminisceret priscorum sacramentorum suorum et ut non aliter faceret, nisi sicut iureiurando iam dudum promiserat ad partem domni Pippini regis et domni Caroli magni regis vel Francorum. Et tunc consensit Tassilo dux Baioariorum, ut sumptos obsides a domno rege Carolo et tunc ad eius veniret praesentiam; quod et domnus praefatus rex non rennuit. Et coniugens se supradictus dux in praesentiam piissimi regis ad Wormatiam civitatem, ibi renovans sacramenta et dans duodecim obsides electos, ut omnia conservaret, quicquid domno Pippino regi iureiurando promiserat in causa supradicti domni Caroli regis vel fidelium suorum; qui et ipsi obsides recepti sunt in Carisiacum villa de manu Sinberti episcopi. Sed non diu praefatus dux Tassilo promissiones, quas fecerat, conservavit.

Et celebravit domnus gloriosus praedictus rex natalem Domini in supradicta villa Carisiacum et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

782.

DCCLXXXII. Tunc domnus Carolus rex iter peragens, Renum transiens ad Coloniam et synodum tenuit, ubi Lippiae consurgit; ibique omnes Saxones venientes, excepto rebellis Widochindus. Etiam illuc convenerunt Nordmanni missi Sigifridi regis, id est Halptani cum sociis suis; similiter et Avari illuc convenerunt, missi a cagano et iugurro. Ibi peracto placito reversus est domnus Carolus rex in Franciam. Et cum reversus fuisset, statim iterum Saxones solito more rebellati sunt, suadente Widochindo. Et ignorante hoc domno Carolo rege, misit missos suos Adalgisum et Gailonem atque Woradum, ut moverent exercitum Francorum et Saxonum super Sclavos paucos, qui rebelles fuerant. Et supranominati missi in via audientes, quod Saxones rebellati fuissent, coniungentes supradictam scaram, inruerunt super Saxones et nullum mandatum exinde fecerunt domno Carolo regi. Et commiserunt bellum cum Saxonibus; et fortiter pugnantes et multos Saxones interimentes victores extiterunt Franci. Et ceciderunt ibi duo ex ipsis *missis, Adalgisus et Gailo, in monte, qui dicitur Suntdal.

Hoc audiens domnus Carolus rex una cum Francis, quos sub celeritate coniungere potuit, illuc perrexit et pervenit usque ad locum, ubi Alara confluit in Wisora. Tunc omnes Saxones iterum convenientes subdiderunt se sub potestate supradicti domni regis et reddiderunt omnes malefactores illos, qui ipsud rebellium maxime terminaverunt, ad occidendun IIIID; quod ita et factum est, excepto Widochindo, qui fuga lapsus est partibus Nordmanniae. Haec omnia peracta reversus est praefatus domnus rex in Francia.

Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Teodone-villa, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

783.

DCCLXXXIII. Tunc obiit domna ac bene merita Hildegardis regina pridie Kal. Mai., quod evenit in die tunc in tempore vigilia ascensionis Domini. Et domnus rex Carolus iter fecit partibus Saxoniae, eo quod Saxones iterum rebelles fuissent, et cum paucis Francis ad Theotmalli pervenit. Ibi Saxones praeparaverunt pugna in campo, qui viriliter domnus Carolus rex et Franci solito more super eos inruentes et Saxones terga vertentes; et Domino adiuvante Franci victores extiterunt, et cecidit ibi maxima multitudo Saxonum, ita ut pauci fugam evasissent. Et inde cum victoria venit suprascriptus gloriosus rex ad Paderbrunnen, ibi coniungens exercitum suum. Et perrexit, ubi iterum Saxones se coniunxerunt, ad fluvium, cuius vocabulum est Hasa. Ibi iterum pugna inita non minor numerus Saxonum ibi cecidit, et auxiliante Domino Franci victores extiterunt. Et iter peragens iamdictus domnus Wisoram fluvium transiit, ad Albiam fluvium usque pervenit; et inde reversus praefatus magnus rex in Franciam.

Et in eodem anno obiit bonae memoriae domna Berta regina IIII. Id. Iul. Et cum Wormatiam pervenisset domnus rex Carolus, sociavit sibi in matrimonium domna Fastradane regina.

Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Haristallio, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus

Вы читаете Annesl Regni Francorum
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату
×