законы, так же как прочим — через природное бытие. В-тринадцатых, что тем, кто живет правильно, в соответствии с правлением Бога, Бог обещал будущее счастье, как учит Авиценна в VII книге
Et per haec continuatur metaphysica cum morali philosophia, et descendit in earn sicut in finem suum, sicut Avicenna pulchre coniungit eas in fine Metaphysicae. Caetera vero sunt propria istius scientiae nec sunt in metaphysicis explicanda, quamvis Avicenna plura addat Sed in principio sui voluminis dat causam huius quod non fecerat moralem philosophiam et nescivit an compleret eam; et ideo plura miscuit cum his quae tamen sunt propria morali philosophiae ut patet inquirenti. Et his consideratis tunc debet Legislator in principio descendere ad proprietates Dei in particulari, et angelorum, et ad felicitatem alterius vitae ac miseriam et ad immortalitatem corporum post resurrectionem, et huiusmodi ad quae metaphysicus non potuit aspirare. Nam ipse negotiatur in omnibus istis principaliter de quaestione an sit; quia eius proprium est quaestionem hanc declarare de omnibus, eo quod consideret ens et esse in sua communitate. Sed aliae scientiae descendunt ad caeteras quaestiones in rebus; scilicet quid est unumquodque, et quale, et quantum, et huiusmodi, secundum decern praedicamenta Non tamen debet philosophus moralis omnia secreta Dei et angelorum et aliorum explicare; sed ea quae necessaria sunt multitudini in quibus convenire habent omnes, ne cadant in quaestiones et haereses, ut docet Avicenna in Radicibus moralis philosophiae.
И в этом метафизика связана с моральной философией и достигает ее как своей цели, и так Авиценна прекрасно соединяет их в конце [своей]
Dico igitur quod moralis philosophia primo explicat de Deo trinitatem, quam veritatem habet Legislator per revelationem magis quam per rationem. Ratio quidem unde philosophi multa locuti sunt de divinis in particulari, quae excedunt humanam rationem et cadunt sub revelatione, tacta est prius in mathematicis. Nam ibi ostensum est qualiter potuerunt habere multas nobiles veritates de Deo quae habitae sunt per revelationem factam eis secundum quod Apostolus dicit, Deus enim ilia revelavit. Sed magis patriarchis et prophetis de quibus constat quod revelationem habuerint a quibus philosophi omnia didicerunt, ut prius est evidenter probatum. Nam patriarchae et prophetae non solum divina tractabant theologice aut prophetice, sed philosophice, quia totam philosophiam adinvenerunt, sicut in secunda parte huius operis probatum est Potuit autem metaphysicus satis docere quod Deus est, et quod naturaliter cognoscitur, et quod est trinus. Sed quomodo ibi sit trinitas non potuit ad plenum explicare; et ideo hie est hoc verificandum.
Итак, я утверждаю, что моральная философия прежде всего разъясняет троичность Бога, каковой истиной Законодатель обладает более в силу откровения, нежели посредством доводов разума. А причина, по которой философы много говорили о Божественном в частных аспектах, что превосходит человеческий разум и подпадает под компетенцию откровения, затронута ранее в разделе, посвященном математике. Ибо там показано, каким образом они могли обрести многие благородные истины о Боге — через откровение, Им данное, в соответствии с высказыванием апостола (1 Кор 2,10):
Est igitur beata Trinitas, Pater et Filius, et Spiritus Sanctus. Nam Claudius, unus de expositoribus scripturae sacrae, in eo libro quo contra hanc heresim, Deus nihil sentit passionis sensu vel compassionis effectu, disputat, infert dicens: 'Plato tres in Divinitate personas laudabili ausu mirabili ingenio quaesivit, invenit, prodidit: Patrem Deum, paternam quoque mentem artem sive consilium, et utriusque amorem mutuum'. Unam sum mam aequitrinam indivisam Divinitatem non solum ita credi oportere docuit sed ita esse convicit. Haec ex libro suo De divinis rebus manifesta sunt Et Porphyrins, ut Augustinus dicit, decimo De civitate Dei capitulo vigesimo nono, praedicavit Patrem et eius Filium quem vocavit patemum intellectum et mentem, et horum medium, quem, ut ait Augustinus, putamus ipsum dicere Spiritum Sanctum, et more suo appellans tres Deos, ubi etsi verbis utatur indisciplinatis, videt tamen quid tenendum sit Et Augustinus eodem libro, capitulo trigesimo secundo, quendam Platonicum philosophum, cuius nomen tacet, recitat principium Evangelii secundum Ioannem dixisse, usque ad incarnationem Christi, in quo principio distinctio personarum divinarum evidenter habetur. Et Augustinus in decimo De civitate Dei capitulo trigesimo sexto, et trigesimo septimo, asserit Porphyrium dicentem in libro primo De regressu animae quod non possunt peccata purgari, nisi per Dei Filium. Et Aristoteles dicit in principio Coeli et mundi quod in cultu divino adhibemus nos magnificare Deum unum per numerum ternarium eminentem proprietatibus rerum quae creatae sunt Et ideo cum omnis creatura, ut ex metaphysicis patet, est vestigium Trinitatis, oportet quod in Creatore sit Trinitas. Et cum Aristoteles compleverit philosophiam secundum possibilitatem sui temporis, longe certius sentire habuit de beata Trinitate personarum ut confiteretur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Et propter hoc in lege Aristotelis fuerunt sacrificia tria, et orationes tres, sicut Averroes dicit super principium Coeli et mundi, et manifestum est hoc per Politicam Aristotelis quae est liber legum. Et Avicenna praecipuus Aristotelis expositor ponit Spiritum Sanctum in radicibus moralis philosophiae. Sed longe magis potuit veritatem de Patre et Filio sentire, quia difficilius est intelligere processionem Spiritus Sancti a duabus personis distinctis quam generationem unius earum ab alia Propter quod philosophi magis deficiebant a comprehensione Spiritus Sancti quam a notitia Patris et Filii. Et ideo illi qui potuerunt habere notitiam Spiritus Sancti longe magis habuerunt de aliis personis. Et Ethicus philosophus in libro suo De divinis et humanis et naturalibus, quern Hebraeo sermone, Graeco et Latino, propter secretorum magnitudinem conscripsit, ponit in Deo Patrem et Verbum Patris, et Spiritum Sanctum; et quod sunt tres Personae, Pater scilicet et Filius et Spiritus Sanctus. Et hoc necesse est per rationem haberi. Quae tamen ratio non debuit poni ante ea, quae de Deo in particulari habent exprimi, nec ante philosophorum magnalium auctoritates, quae ad hoc idem introducuntur in hac scientia tanquam in loco eis appropriato.
Итак, есть Пресвятая Троица: Отец, Сын и Дух Святой. Клавдий[250], один из толкователей Священного Писания, в книге, где он полемизирует с ересью, согласно которой Бог бесчувственен и не испытывает сострадания, утверждает, что «Платон благодаря похвальному дерзновению и удивительному