природы и искусства.
De retardatione accidentium senectutis, et de prolongatione vitae humanae.
Sed ultimus gradus in quem potest artis complementum, cum omni naturae potestate, est prolongatio vitae humanae usque ad magnum tempus; quod autem hoc sit possibile, multa experimenta docuerunt Nam Plinius XXII libro recitat, militem strenuum corpore et animo ultra aetatem hominis consuetam durasse in sua probitate cui cum Octavianus Augustus diceret, quid fecisset ut sic viveret, respondit in aenigmate, quod oleum posuit exterius et mulsum interius. [Mulsum autem habet octo partes aquae et novem mellis secundum auctores.] Sed postea similia multa contigerunt Nam rusticus effodiens in campis cum aratro, vas aureum cum liquore nobili invenit, et aestimans rorem coeli lavit faciem et bibit; et corpore, et spiritu, et bonitate sapientiae renovatus, de bubulco factus est baiulus regis Siciliae; quod accidit tempore regis Wilhelmi; et probatum est testimonio papalium litterarum, quod Alemannus quidam captivatus inter Saracenos recepit medicinam, qua usque ad quingentos annos vita sua prolongate est Nam rex qui eum habuerat captivum, recepit regis magni nuntios cum hac medicina; sed quia earn suspectam habuerat, voluit probare in captivo quod fuerat ei delatum. Similiter domina de Nemore in Britannia Maiori, quaerens cervam albam, invenit unguentum, quo custos nemoris se perunxerat in toto corpore, praeterquam in plantis; qui vixit trecentis annis sine corruptione, exceptis pedum passionibus. Et pluries experti sumus nostris temporibus, quod homines rurales sine consilio medicorum vixerunt centum et LX annis vel circiter. Haec etiam confirmantur per opera animalium; ut cervi, et aquilae, et serpentes, et multa alia, quae per virtutes herbarum et lapidum suam renovant iuventutem. Et ideo sapientes dederunt se ad huiusmodi secretum, excitati exemplis brutorum, aestimantes quod possibile fuit homini, quod brutis animalibus est concessum. Propter quod Artephius, in sua sapientia secretas vires animalium, et lapidum, et herbarum, et caeterarum rerum scrutatus, ob secreta naturae scienda, et maxime propter vitae longitudinem, gloriatur se vixisse mille et viginti quinque annis.
Глава VII
Об устранении акцидентальных причин старости и о продлении человеческой жизни.
Но последняя степень всех возможностей искусства и природы заключается в продлении человеческой жизни до значительного времени. А о том, что это возможно, свидетельствуют многочисленные свидетельства. Ибо Плиний в XXII книге
Et possibilitas prolongations vitae probatur per hoc, quod homo est naturaliter immortalis, et potens non mori, atque etiam post peccatum potuit vivere circiter mille annos; et deinceps paulatim abbreviate est vitae longitude. Ergo oportet quod huiusmodi abbreviate sit accidentalis; quare potent in toto vel in parte reparari. Sed si nos volumus causam accidentalem huius corruptionis investigare, inveniemus quod non est a coelo, neque ab alio, quam a defectu regiminis sanitatis. Nam in hoc quod patres corrupti sunt, generant filios corruptae complexionis et compositionis; et filii ex eadem causa se corrumpunt; et sic devenit corruptio a patribus in filios, donee invalescat continue abbreviatio vitae, sicut est die ista. Non tamen propter hoc sequitur quod abbreviabitur semper in minus, quia terminus in specie humana positus est, ut in pluribus vivant homines LXXX annis, 'sed amplior est eorum labor et dolor'. Remedium vero esset contra corruptionem propriam cuiuslibet, si quilibet exerceat regimen completum sanitatis a iuventute; quod consistit in his quae sunt cibus, potus, somnus, vigilia, motus, quies, evacuatio, constrictio, aer, passio animi. Nam si quis hoc regimen conservaret a nativitate, viveret quantum natura assumpta a parentibus permitteret, et duceretur ad ultimum terminum istius naturae lapsae ab originali iustitia; quem tamen praeterire non posset; quia hoc regimen non habet remedium contra corruptionem antiquam parentum. Sed impossibile est, quod homo sic regatur in omni mediocritate istorum, sicut exigit regimen sanitatis; et ideo oportet, quod abbrevatio vitae contingat ex hac causa, non solum ex corruptione parentum. Ars vero medicinae determinat hoc regimen sufficienter. Sed nec dives, nec pauper, nec sapiens, nec insipiens, nec ipsi medici quantumcunque periti, possunt hoc regimen in se, nec in aliis perficere, ut patet cuilibet. Sed natura non deficit in necessariis, nec ars completa; immo valet insurgere et irrumpere contra accidentales passiones, ut in parte vel in toto deleantur. Et a principio, cum incepit aetas hominum declinare, facile fuisset remedium; sed nunc, a sex millibus annorum et amplius, difficile est remedium apponi Sapientes tamen moti considerationibus antedictis, nisi sciunt vias excogitare, non solum contra defectum proprii regiminis cuiuslibet, sed contra corruptionem parentum; non quia reducatur homo ad vitam Adae, vel Artephii propter corruptionem tam invalescentem; sed ut in centenarium annorum, vel plures, vita prolongetur ultra communem aetatem hominum nunc viventium; quatenus passiones senectutis retardentur, et cum prohiberi non possint, mitigentur, usquequo ultra aestimationem humanam vita prolongetur utiliter; semper tamen citra ultimum terminum naturae. Nam ultimus est terminus, qui in primis hominibus positus est post peccatum; et alius terminus est cuilibet ex propria et parentum corruptione. Ultra istos ambos non contingit transire, sed bene terminum propriae corruptionis; nec tamen usque ad terminum primum, credo quod aliquis, quantumcunque sapiens his temporibus, posset attingere; licet possibilitas sit, et aptitudo naturae humanae ad ilium terminum secundum quod fuit in primis hominibus.
И возможность продления жизни доказывается тем, что по природе человек бессмертен и может не умирать, а также тем, что даже после [первородного] греха мог жить около тысячи лет, и лишь затем человеческая жизнь постепенно сократилась. Следовательно, необходимо, чтобы такое сокращение было акцидентальным, а потому [исходная продолжительность] человеческой жизни может быть частично или полностью восстановлена. Но если мы захотим исследовать акцидентальную причину этой порчи, то мы обнаружим, что она исходит не от неба и не от чего-либо иного, но от отсутствия режима, необходимого для здоровья. Ибо больные родители рождают больных детей с плохим телосложением, и дети болеют по этой же самой причине. И так порча переходит от отцов к сыновьям, пока продолжительность жизни не сократится, что мы и наблюдаем в наши дни. Однако из этого не следует, что продолжительность жизни будет сокращаться и более, поскольку возрасту человека положен предел, чтобы в большинстве своем люди жили по восемьдесят лет,