Otia qui iustum est opperiatur heri.

O potius patiar quodcunque absentia mandat,

Quae tibi libertas, si mihi carcer, erit;

Sim patiens mitisque animi toleransque morarum,

Coniciens in te crimina nulla mali.

Sis ubi vis, id iuris habes ut tempora rebus

Partiri possis, quae quibus ipse velis;

Arbitrio blandire tuo, fas esse fatemur

Vt tibi condones dum facis omne nefas.

Exspectare meum est, o perquam triste, nec ullis

Irasci imperiis, sint pia necne, tuis.

LIX

Si novitas nulla est, hodiernaque cuncta fuere,

Vt misere vatum fallitur omne genus;

Qui studio ingenti certant nova gignere versu

Atque, nefas! aliis ante creata creant!

O utinam solis quingentos ante meatus

Historiae penetret dispiciatque fides,

Teque mihi antiquo monstret sub imagine libro

Qua fuerit primis mens imitata notis;

Rescierim quid sit de te mirata vetustas

Tot decora in formam consociante tuam;

An melior sit nostra dies an vicerit illa,

An referant rerum cursus et orbis idem.

O certe a priscis immensam saepe poetis

Materies laudem non ita digna tulit.

LX

Vt pelagi fluctus lapidosa ad litora currunt

Ad finem properant tempora nostra suum;

Excipit hora horas, undam premit unda priorem,

Contendunt omnes ulteriora sequi.

Natus in immensas sol ingens luminis oras

Inde suum repit, dum sit adultus, iter;

Verum ibi defectus oppugnant eius honorem,

In donoque suo temporis ira furit.

Scit vegetum iuveni florem corrumpere tempus,

Fronte in virginea tempus arare notas;

Tempus edit rari quidquid natura creavit,

Statque nihil quod non denique falce metat.

Sed versu hoc tua laus venturum stabit in aevum,

In te saevierit quamlibet illa manus.

LXI

Anne tuo iussu tua visa ipsius imago

Me prohibet lassas claudere nocte genas?

Quo vaga forma meos ita visus ludere possit

Siccine somnorum est discutienda quies?

An tuus est animus, quem tu, mea facta notatum,

Tam procul a membris huc volitare velis?

Nequitias lentasve in me, reor, inspicit horas,

Is tibi curarum nam solet ire tenor.

Haud ita, quidquid amor magnus valet, omne valere

Non datur; ut vigilem me meus urget amor.

Qui mihi sic noctu somnos interficit, ille est,

Vt pro te partis excubitoris agam.

Excubiis nec desum; alibi vigil ipse teneris

Me sine, dans aliis te propiore frui.

LXII

Me mea mirari noxa est dominata perinde

Menti, oculo, membris omnibus una meis.

Et dubito capiat numquid medicaminis illa,

Sic mihi radices cordis in ima tulit.

Nulla alibi voltus par gratia, nulla figura

Iustior, affirmo, nullaque tanta fides.

Quae merita in me sunt ita metior, omnibus omnes

Vt meritis unum me superare putem.

Verum ubi me speculum mihi detegit, ora perusta

Solibus, antiquis dedecorata notis,

Haud ea miratum, sed eis contraria cunctis

Me video; iste sui turpe fuisset amor.

Te—sumus unus—ea signabam laude, meumque

Pingebam senium flore, venuste, tuo.

LXIII

Ante, mei similis, iaceat quam noster amicus,

Fractus ab iniusta temporis ipse manu;

Aut vegetus sit sanguis ab insidiantibus horis

Haustus, et insculptis frons ea plena notis;

Hoc ubi nondum illo progressum mane iuventae

Noctis in abruptum protinus unde cadat,

Regiave haec species vanescere coeperit omnis,

Aut evanuerit, veris et eius opes;

Illud ego in tempus iam munimenta cruentas

Falciferi ad furias firma futura paro;

Ne faciem humanis hanc cordibus exsecet unquam,

E vita fuerit cum mihi raptus amor.

Nigris forma notis ea iam mandetur, ibique

Vivat in aeternis versibus ille virens.

LXIV

Вы читаете Shakespeare's Sonnets in Latin
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату