consentire, dicentes: Si pater noster arripuerit istas pecunias, disperget eas inter Rinenses Henkinos, et sic decepti manebimus et illusi. Dum itaque Ludovicus intellexisset, quod regis Johannis filii ipsam ordinacionem acceptare noluissent nec eorum litteris firmare, totum quod tractatum et ordinatum fuit, remansit irritum et inane. De quo Ludovicus Bavarus valde fuit territus et ultra modum quam dici poterit, stupefactus, et suspicatus est mali eventus esse omen, quod filii regis Johannis ordinacionem per magnos principes maturis et providis dispositam et ordinatam consiliis et per patrem eorum acceptatam acceptare renuunt et amplecti, sic animose et mente superba contradicunt.

Capitulum XX.

Post hoc rex Johannes intravit curiam Avinionis ad papam Benedictum et cum eo practicavit in tantum, ut ipse coram omnibus electoribus vocatis insinuaret, qualiter Ludovicus de Bavaria non esset verus imperator, cum ipse staret contra sacrosanctam Romanam ecclesiam, christianitatis matrem, et quendam fratrem Minorum ad coronandum se in papam posuisset. Et sic statim electores ad eleccionem procedentes, Karolum, marchionem Moravie, in regem Romanorum felicibus auspiciis elegerunt.

Вы читаете Vita Caroli
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату