duodecim tribus Israhel.» Et eligent ad iudicantes domino nostro bonos in vasa, id est ascribent eos in eterna tabernacula, ubi pax est et gaudium, suo recto iudicio. Malos autem foras mittent, id est ad gehennam perpetuam condempnabunt, ubi est fletus et stridor dencium; quod fiet in verbo dei, dum dicet bonis: «Venite benedicti patris mei, percipite regnum» etc. Ad malos autem: «Ite maledicti in ignem eternum,» sicut legitur in evangelio Mathei. Quo iudicio finito statim angeli tanquam ministri et executores dictarum sentenciarum et iudicii separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis, ut sequitur in verbo evangelii premissi. Nam ipsi sunt ministri verbi dei, ut de eis psalmista dicit: «Benedicite domino omnes angeli eius, potentes virtutes facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius. Benedicite domino omnes virtutes eius ministri, qui facitis voluntatem eius.»
Sequitur autem in verbis premissis: «Intellexistis hec omnia?» Dicunt ei: «Eciam.» Interrogatoria sunt hec verba. Unde cum dominus proposuisset discipulis suis predictas tres parabolas, interrogabat eos verbis hiis: Intellexistis hec omnia? Interrogabit autem eos, non quia de eorum sciencia dubitaret, quia omnia novit, antequam fiant, sed ut interrogando intellectum eorum ad sui cognicionem alcius elevaret, quod nobis in persona Petri liquide in evangelio Mathei demonstratur, cui interrogato, «quem homines dicunt filium [hominis],» respondenti: «Tu es Christus, filius dei vivi,» statim a domino dictum est: «Caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui est in celis.» Ecce quomodo ad interrogacionem discipulorum intellectus fuerat continue elevatus, unde protinus responderunt: «Eciam domine.» Dominus igitur elevacionem intellectus eorum conspiciens, ac ipsos ad capienda verba sue sancte doctrine ferventes considerans, ipsosque adhuc amplius allicere et invitare cupiens, premia celestia eis pro mercede pollicetur, dicens: «Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.» Et bene dicit scriba doctus, qui videlicet verbo doctrine et exemplo bone vite eos erudiendo instruit et informat. Nam qui docent et non faciunt, vocantur quidem scribe, sed non docti, ut [dicit] in evangelio Mathei: «Super cathedram Moysi[s] sederunt scribe et farisei, sed doctrinam eorum facite, secundum opera eorum nolite facere.» Ecce, quod vocantur scribe, sed non docti. Ideo non omnis scriba, sed dumtaxat scriba doctus similis est homini patri familias, qui de thesauro suo profert nova et vetera. Thesaurus enim est divicie successive recondite. Sicut igitur pater familias tempore opportunitatis et necessitatis pro terrena gloria de thesauro suo profert nova, que noviter recondidit, et vetusta, que dudum reservavit: sic scriba doctus de thesauro suo, quem spiritu sancto inspirante in corde suo recondidit, pro gloria in celesti patria adeptura ad erudicionem et iustificacionem aliorum sua sancta predicacione et erudicione novi et veteris testamenti misteria salubriter profert et exponit. Recte enim tales sunt scribe docti, de quibus legitur in Daniele: «Qui autem docti fuerint, fulgebunt» etc. et qui ad iusticiam erudiuut multos, quasi stelle in perpetuas eternitates.
Capitulum XIV.
Estate eadem veniens prope Mutam fregi castrum Choczyn et alia quam plura castra domini de Potnsteyn, quia habui eodem tempore guerram cum eodem domino; et postea fuit concordatum. Eodem tempore inventa fuit argentifodina in Vresnik. Eadem estate arripui iter cum multis baronibus Boemie volens transire in comitatum Luczemburgensem ad patrem meum, qui miserat pro me; et de Francfurt reversus sum. In eadem reversione creavi collegium ad Omnes Sanctos in capella regia in castro Pragensi et processi ad regem Ungarie, qui graviter infirmabatur. Et antequam in Boemiam reverterer, me in Ungaria existente, venit pater meus ad Ludovicum, qui se gerebat pro imperatore, ad tractandum pro concordia. Dictus tamen Ludovicus promiserat michi nullos tractatus cum patre meo alicuius concordie se sine me habiturum, sed de consilio meo dicebat se cum patre meo graciose ordinaturum. Ipse vero Ludovicus immemor fidei ac promissionum suarum, fraudulenter decipiens patrem meum, ad composicionem eum deduxit, asserens se dudum mecum concordasse. Et sic posuit magnam diffidenciam inter me et patrem meum, fecitque, quod ex racione concordie, quam idem Ludovicus confinxerat inter me et ipsum factam fuisse, pater meus recepit ab ipso feoda sua tamquam ab imperatore. Concordavit eciam cum eo et in pluribus voluntati condescendit ipsius, que minime fecisset, si scivisset, quod ego nondum concordatus cum eo fuissem. Hoc vero ego resciens ad patrem meum in Mylteberk Maguntine diocesis acceleravi, significans eidem totum esse falsum et fraudulentum, quod idem Ludovicus Bavaricus secum tractavisset. Sicque ea, que inter ipsos facta fuerant, cum baronibus Boemie nec sigillare nec ratam habere volui eandem concordiam, et ea que ibidem acta fuerant, omnia pro non factis habui et nulla dixi. Abinde veni Bozoniam, que est in metis Ungarie et Austrie, et concordavi regem Ungarie cum duce Austrie. Deinde pater meus processit versus Moraviam volens destruere Nicolaum, ducem Opavie et Ratiuarie, quem patri meo vix reconciliavi. Dedit tamen patri meo castra et pecuniam multam. Abinde processi in obsidionem castri Potnsteyn, quod contra me et regem Boemie rebellaverat et spolia multa de eo committebantur. Et licet esset inacquisibile, infra novem tamen septimanas ipsum acquisivi turrimque cum barone, cuius castrum erat, in terram deieci, muros quoque cum toto castro solotenus prostravi. Deinde ivi cum patre meo Wratislaviam. Episcopus vero illius loci erat patri meo inobediens, propter quod pater meus commotus abstulit eidem castrum Milecz. Ipse vero ea de causa excommunicavit patrem meum; pater autem meus expulit eum una cum clero de civitate. Et hec dissensio duravit bene per duos annos inter patrem meum et clerum predictum. Abinde processit pater meus in Budissyn, proinde in Franciam in auxilium regi Francie, quia tunc incipiebat guerra inter reges Francie et Anglie, et dimisit me loco sui in regno. Ego autem substitui loco mei Petrum de Rosinberk et secutus fui eum per Bavariam, ubi inveni sororium meum Heinricum, ducem Bavarie, mortuum, qui unicum filium cum sorore mea Margaretha reliquerat in heredem, puerum decem annorum. Cuius tutelam pariter et patrie occupavit Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, racione matrimonii et tractatus, quem idem Ludovicus fecerat cum patre predicti pueri. Quia repulerat filiam Rudolphi, ducis Bavarie, comitis Palatini, filii fratris sui, que predicto puero erat promissa et iurata, deditque eidem filiam suam, que nondum loqui poterat, dicens, quod vellet pro ea promittere, donec eadem pro se loqueretur; que deo permittente muta facta est. Et inde transiens Bavariam veni ad patrem meum in comitatum Luczemburgensem.
Et ibi ego optans processi in auxilium regi Francie, cui tunc obsederat rex Anglie civitatem Rannatensem, antequam ipse gentem suam congregaret. Et abinde processit ante oppidum sancti Kwintini, deinde ante oppidum Rubemontis et abinde usque prope civitatem Laudinensem. Demum reversus est versus comitatum Hannonie, ubi rex Francie secutus est eum usque ad metas. Metatus est uterque castra in metis Hannonie. Rex vero Anglie secessit et recessit, dimittens regi Francie campum, cum eum per integram diem expectasset et acies essent parate, quamvis in exercitu multos principes Almanie secum haberet, videlicet ducem Bravancie, marchionem Juliacensem et de Monte, comitem Flantrensem de inferiori Almania; de superiori vero marchionem Misnensem, marchionem Brandeburgensem, filium Bavari, et quam plures alios cum potencia Ludovici, qui Ludovicus ipsum regem Anglie per Germaniam vicarium imperii constituerat.
Illis diebus, cum pater meus unum oculum perdidisset, in altero incipiens infirmari transivit in Montem Pessolanum secreto ad medicos, si posset curari; qui tamen eo tempore excecatus est. Ego vero procedebam ad regem Hispanie in auxilium eidem contra regem Granate Feragacium, ac gentes et apparatus meos iam premiseram in Montem Albanum. Sed pater meus retinuit me in Monte Pessolani secrete, non permittens me transire ulterius.
Et cum curari non valuisset pater meus, processi una cum ipso versus Avinionem ad papam Benedictum duodecimum, ad concordandum cum eo de denario sancti Petri, qui datur in diocesi Wratislaviensi. Nec tunc fuit concordatum, sed remansit in discordia; tamen in posterum fuit concordata discordacio, que erat inter ecclesiam Romanam et dictam diocesin pro denario iam dicto. Et ibi nobis existentibus confessi fuimus eidem pape de visione nobis facta de Delphino Vyenensi, cum fueramus in Ytalia, que superius memoratur. Tamen pro tempore illo visum fuit, quod melius esset tacere propter aliquas raciones quam patri meo dicere seu revelare. Et cum ibidem essemus aput papam, Petrus, quondam abbas Fiscanensis, Lemovicensis diocesis oriundus, promotus in episcopum Altissiodorensem, demum in archiepiscopum Senonensem, post hec translatus in archiepiscopatum Rothomagiensem, tempore illo episcopus presbyter cardinalis tituli sanctorum martyrum Nerei et Achillei, de quo ante mencio facta est, qui fuit de consilio regis Philippi et coram eo celebraverat [missam] in die cinerum, prout ante dictum est. [Is] receperat me in domum suam, me marchionem Moravie existentem pro eo tempore, quo steti aput papam Benedictum, dixitque una hora mecum existens in domo sua: Tu adhuc eris rex Romanorum. Cui respondi: Tu eris ante papa. Quod utrumque secutum est, prout infra describetur.
Post hec una cum patre meo reversus sum in Franciam. Et abinde misit me pater meus ad sororem meam,