opere implere studuit, Ambianis ivit, primores gentis quae sibi fuerant dicta enuntiat, et post longam et diuturnam contionem in eundo et redeundo, renuntiando nunc his, nunc illis, ad ultimum XII milia pondera argenti cum suo pondere imposuerunt regi et Francis in tributum, et datis obsidibus ad invicem, coeperunt hi qui trans Hisam erant aliquatenus securi esse. A die itaque purificationis sanctae Mariae usque mense Octobrio inter eos haec securitas data est.
Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis. Post sanctum itaque pascha inchoatur tributum persolvi. Spoliantur aecclesiae et aecclesiastica mancipia; tandem soluto tributo, mense Octobrio finiente adunantur Franci, ut, si Nortmanni inmutari fidem vellent, eis resisterent. Nortmanni vero sua castra incendunt atque ab Ambianis recedunt. Rex vero et Franci transito Hisa lento itinere eos insequuntur. Praedicti vero Dani iter agentes Bononiam veniunt ibique agentes consilium, quid sibi faciendum esset, pars illorum mare transiit, atque pars Luvanium in regno quondam Hlotharii, ibique sibi castra statuunt ad hiemandum. Franci vero qui cum Karlomanno fuerant redierunt ad sua loca; pauci iuvenes cum eo remanserunt venandi causa in Basiu silva. Et dum rex aprum vellet percutere, quidam e suis Bertoldus nomine, cum ei iuvare vellet, casu regem in tibia vulneravit, et accepto vulnere supervixit plus VII diebus atque in eodem loco defunctus est . . . . . Decembris, anno aetatis suae circiter XVIII. Delatum est corpus eius in monasterium sancti Dyonisii ibique humatum. Franci capiunt consilium et Theodericum comitem Italiae dirigunt ad imperatorem Karolum, uti veniat in Franciam.
Anno DCCCLXXXV.
Anno Domini DCCCLXXXV. Karolus imperator nuntio percepto acceleravit iter et venit usque Pontionum, ibique omnes qui fuerant in regno Karlomanni ad eum venerunt eiusque se subdidere imperio; atque ita Karolus imperator rediit in terram suam, praecipiens eos qui erant ex regno quondam Hlotharii et regno Karlomanni pergere Luvanio contra Nortmannos. Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua. Francosque qui venerant ex regno Karlomanni irrisere Dani: 'Ut quid ad nos venistis? Non fuit necesse. Nos scimus, qui estis, et vultis, ut ad vos redeamus; quod faciemus'.
His etiam diebus Godefridus Danus, quia disponebat suam inmutare fidem, astu Gerulfi sui fidelis ab Heinrico duce interficitur. Hugo etiam filius Hlotharii regis iubente imperatore per consilium dicti ducis excaecatus est. Mense itaque Iulio VIII. Kal. Augusti Rotomagum civitatem ingressi cum omni exercitu, Francique eos usque in dictum locum insecuti sunt. Et quia necdum eorum naves advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi firmare non desistunt. Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos. Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile. Tunc Nortmanni sevire coeperunt incendiis, occisionibus sitientes, populumque Christianum necant, captivant, aecclesias subruunt, nullo resistente. Iterum Franci parant se ad resistendum, non in bello, sed munitiones construunt, quo illis navale iter interdicant. Castrum quoque statuunt super fluvium Hisam in loco qui dicitur Ad pontem Hiserae, quod Aletramno committunt ad custodiendum. Parisius civitatem Gauzlinus episcopus munit. Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent. Hi vero qui in castro erant coeperunt laborare pro penuria aquae. Quid multa? Pacem petunt et vivos se abire petunt, et datis ad invicem obsidibus, Aletramnus cum suis Belvacum petiit. Nortmanni vero dictum igne cremaverunt castrum, diripientes omnia inibi reperta. Nam hi qui castrum reliquerant omnia sua inibi dimiserunt praeter arma et equos; sub hac etiam conditione abire illis permissum est.
Hac Nortmanni patrata victoria valde elati Parisius adeunt turremque statim aggressi valide obpugnant, et quia necdum perfecte firmata fuerat, eam se capi sine mora existimant. At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane usque ad vesperum, noxque dirimit proelium; atque ita Nortmanni ea nocte regressi ad naves. Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae. Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum. Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves; indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant, machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad captionem civitatis. Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
Anno DCCCLXXXVI.
[Anno Domini DCCCLXXXVI.] VIII. Idus Februarii contigit grave discrimen infra civitatem habitantibus. Nam ex gravissima inundatione fluminis minor pons disruptus est. Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur; quod Nortmannis minime latuit. Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt. Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat. At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur. Indeque ipsam turrim destruunt. Post haec non cessant obpugnare civitatem.
Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret. Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem. Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur. Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate. Cuius obitus Nortmannis non latuit; et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum. Dehinc vulgus pertesi una cum morte patris obsidione inremediabiliter contristantur. Quos Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat. Nortmanni tamen cotidie, non cessant obpugnare civitatem, et ex utraque parte multi interficiuntur, pluresque vulneribus debilitantur, escae etiam coeperunt minui in civitate.
His diebus, id est ….., Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur. Dehinc regressus ipsam civitatem de eius absentia nimis repperit merentem; non tamen in ea sine admiratione introiit. Nortmanni eius reditum praescientes occurrerunt ei ante portam turris. Sed ille, amisso equo a dextris et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit laetum. Nemo tamen mortalium enumerare potest, qualia pericula ibi pertulerint, vel quot milia hominum in diversis praeliis ibi corruerint ex utraque parte; nam sine intermissione cum diverso apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem. Sed omnibus magna instantia ad Deum clamantibus semper liberati sunt. Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
Circa autumni vero tempora Carisiacum veniens cum ingenti exercitu praemisit Heinricum dictum ducem Austrasiorum Parisius. Qui dum advenisset illuc cum exercitu prope civitatem, cum paucis inconsulte coepit equitare circa castra Danorum volens invisere, qualiter exercitus castra eorum possent adtingere, vel quo ipsi castra figere deberent: et ecce equus eius subito corruens inter fossas, quas Nortmanni fecerant, illum deiecit ad terram. Statimque de latibulis Dani pauci surgentes *illum interemerunt, magnumque dolorem et terrorem Christianis fecit, Danis vero gaudium. Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit. Quod statim imperatori nuntiatum est. Ille vero audito multum doluit, accepto tamen consilio Parisius venit cum manu valida. Sed quia dux periit, ipse nil utile gessit.
His diebus, id est XV. Kal. Octobris, Bellovagus civitas igne ex parte crematur. In quo incendio omnis ornatus monasterii sancti Vedasti in thesauro et sacris vestibus et libris et kartis deperiit. Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere. Deinde misit custodes in civitatem et exercitum misit trans flumen. Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret. Et factum est vere consilium nimis miserum. Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent. Episcopo quoque in ipsa civitate delegato, Askricho nomine, et terram patris sui Rothberti Odoni comiti concessam, imperator castra movit inde et quo venerat