reversi sunt. Ipse enim tunc temporis in loco, qui dicitur Padrebrunno, generalem populi sui conventum habebat. Ibi ad eum omnes orientalium Sclavorum primores et legati venerunt.
Sed antequam illuc veniret, id est cum adhuc domi esset, adlatum est ei, quosdam de primoribus Romanorum ad interficiendum Leonem papam in ipsa urbe Roma conspirasse ac deinde, cum huius causae indicium ad pontificem esset delatum, omnes illius factionis auctores ipsius iussu fuisse trucidatos. Quod cum moleste ferret, ordinatis tunc Sclavorum et Herioldi rebus ipsoque in Saxonia dimisso, cum ad Franconofurd palatium venisset, Bernhardum regem Italiae, nepotem suum, qui et ipse cum eo in Saxonia fuerat, ad cognoscendum, quod nuntiabatur, Romam mittit. Is cum Romam venisset, aegritudine decubuit, res tamen, quas compererat, per Geroldum comitem, qui ad hoc ei legatus fuerat datus, imperatori mandavit. Quem legati pontificis, Iohannes episcopus Silvae candidae et Theodorus nomenclator et Sergius dux, subsecuti de his, quae domino suo obiciebantur, per omnia imperatori satisfecerunt.
Legati Sardorum de Carali civitate dona ferentes venerunt.
Pax, quae cum Abulaz rege Sarracenorum facta et per triennium servata erat, velut inutilis rupta et contra eum iterum bellum susceptum est.
Nordbertus episcopus et Richoinus comes de Constantinopoli regressi descriptionem pacti, quam Leo imperator eis dederat, detulerunt; qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt. Sed et in Gallia Santones, civitas Aquitaniae, mense Septembrio dicitur tremuisse. Rhenus fluvius Alpinis imbribus auctus ultra solitum exundavit.
Romani, cum Leonem papam aegritudine decubuisse viderent, collecta manu omnia praedia, quae idem pontifex in singularum civitatum territoriis noviter construxit, primo diripiunt, deinde inmisso igne cremant, tum Romam ire statuunt et, quae sibi erepta querebantur, violenter auferre. Quo comperto Bernhardus rex missa manu per Winigisum ducem Spolitinum et seditionem illam sedavit et eos ab incepto desistere fecit, quaeque gesta erant, per legatos suos imperatori nuntiavit.
*816.
DCCCXVI. Hieme transacta Saxones et orientales Franci expeditionem in Sorabos Sclavos, qui dicto audientes non erant, facere iussi imperata strenue compleverunt et contumacium audaciam non magno labore compresserunt. Nam una civitate expugnata, quicquid in ea gente rebelle videbatur, subiectione promissa conquievit.
Wascones, qui trans Garonnam et circa Pirineum montem habitant, propter sublatum ducem suum nomine Sigiwinum, quem imperator ob nimiam eius insolentiam ac morum pravitatem inde sustulerat, solita levitate commoti coniuratione facta omnimoda defectione desciverunt; sed duabus expeditionibus ita sunt edomiti, ut tarda eis deditio et pacis impetratio videretur.
Interea domnus Leo papa anno pontificatus sui vicesimo primo circiter VIII. Kal. Iun. de corpore migravit, Stephanusque diaconus in locum eius electus atque ordinatus est; nondumque duobus post consecrationem suam exactis mensibus quam maximis poterat itineribus ad imperatorem venire contendit, missis interim duobus legatis, qui quasi pro sua consecratione imperatori suggererent. Quod ubi imperator audivit, Remis ei statuit occurrere missisque obviam his, qui eum illo deducerent, adventum eius praeveniens cum magno eum ibidem honore suscepit. Qui statim imperatori adventus sui causam insinuans celebratis ex more missarum sollemniis eum diadematis inpositione coronavit. Multis deinde inter eos muneribus et datis et acceptis conviviisque opipare celebratis et amicitia vicissim firmissimo robore constituta aliisque utilitatibus sanctae Dei ecclesiae pro temporis oportunitate dispositis pontifex Romam, imperator Compendium palatium petiit.
Ibi commoratus legatos Abodritorum et de Hispania legatos Abdirahman filii Abulaz regis ad se missos suscepit; completisque ibi viginti vel eo amplius diebus Aquasgrani ad hiemandum profectus est.
817.
DCCCXVII. Legati Abdirahman, filii Abulaz regis Sarracenorum, de Caesaraugusta missi pacis petendae gratia venerunt, et Compendio ab imperatore auditi Aquasgrani eum praecedere iussi sunt. Quo cum pervenisset, legatum Leonis imperatoris de Constantinopoli pro Dalmatinorum causa missum Niciforum nomine suscepit; quem etiam, quia Cadolah, ad quem illorum confinium cura pertinebat, non aderat et tamen brevi venturus putabatur, adventum illius iussit opperiri. Quo veniente ratio inter eum et legatum imperatoris de questionibus, quas idem detulit, habita est; et quia res ad plurimos et Romanos et Sclavos pertinebat neque sine illorum praesentia finiri posse videbatur, illo decernenda differtur, missusque ad hoc cum Cadolane et praedicto legato in Dalmatiam Albgarius, Unrochi nepos. Legati etiam Abdirahman, cum tribus mensibus detenti essent et iam de reditu desperare coepissent, remissi sunt.
Filii quoque Godofridi regis Danorum propter assiduam Herioldi infestationem missa ad imperatorem legatione pacem petunt eamque a se servandam pollicentur; sed cum haec simulata magis quam veracia viderentur, velut inania neglecta sunt, et auxilium contra eos Herioldo datum.
Luna Non. Febr. hora noctis secunda defecit, et cometes in signo Agitatoris apparuit.
Interea Stephanus papa tertio, postquam Romam venerat, mense, sed nondum exacto, circiter VIII. Kal. Febr. diem obiit. Cui Paschalis successor electus post completam sollemniter ordinationem suam et munera et excusatoriam imperatori misit epistolam, in qua sibi non solum nolenti, sed etiam plurimum renitenti pontificatus honorem velut inpactum adseverat. Missa tamen alia legatione pactum, quod cum praecessoribus suis factum erat, etiam secum fieri et firmari rogavit. Hanc legationem Theodorus nomenclator et detulit et ea, quae petierat, impetravit.
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit. Qui casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum. Sed instantia medicorum, qui ei curam adhibebant, summa celeritate convaluit. Nam vicesima, postquam id acciderat, die Noviomagum profectus venatu sese exercebat.
Unde reversus generalem populi sui conventum Aquisgrani more solito habuit, in quo filium suum primogenitum Hlotharium coronavit et nominis atque imperii sui socium sibi constituit, caeteros reges appellatos unum Aquitaniae, alterum Baioariae praefecit. Conventu peracto, cum Vosegi saltum venandi gratia peteret, obvios habuit legatos Leonis imperatoris; quos cum in Ingilenhaim palatio iuxta Mogontiacum civitatem audisset ac legationem eorum non aliam esse, nisi quam Niciforus eiusdem imperatoris legatus proxime adtulerat, comperisset, celeriter absolutos dimisit et, quo tendebat, proficiscitur.
Nuntiataque defectione Abodritorum et Sclaomiri comitibus tantum, qui iuxta Albim in praesidio residere solebant, ut terminos sibi commissos tuerentur, per legatum mandavit. Causa defectionis erat, quod regiam potestatem, quam Sclaomir eatenus post mortem Thrasconis solus super Abodritos tenebat, cum Ceadrago filio Thrasconis partiri iubebatur; quae res illum tam graviter exacerbavit, ut adfirmaret se numquam posthac Albim fluvium transiturum neque ad palatium venturum. Statim missa trans mare legatione iunxit amicitias cum filiis Godofridi et, ut exercitus in Saxoniam Transalbianam mitteretur, impetravit. Nam et classis eorum per Albiam usque ad Esesfeld castellum venit, quae totam Sturiae fluminis ripam devastavit, et Gluomi custos Nordmannici limitis pedestres copias ducens simul cum Abodritis terreno itinere ad ipsum castellum accessit. Quibus cum nostri fortiter restitissent, omissa castelli obpugnatione discesserunt.
Interea cum imperator venatione peracta de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum iam omnes aditus, quibus in Italiam intratur, id est clusas, impositis firmasse praesidiis atque omnes Italiae civitates in illius verba iurasse; quod ex parte verum, ex parte falsum erat. Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit; quem ceteri secuti non solum armis depositis se dediderunt, verum ultro et ad primam interrogationem omnia, uti gesta erant, aperuerunt. Huius coniurationis principes fuere Eggideo, inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius eius et Reginharius Meginharii comitis filius, cuius maternus avus Hardradus olim in Germania cum multis ex ea provincia nobilibus contra Karolum imperatorem coniuravit. Erant praeterea et alii multi praeclari et nobiles viri, qui in eodem scelere deprehensi sunt, inter quos et aliqui episcopi, Anshelmus