eos auxilium sibi ferri deposcerent, domum ire atque iterum ad tempus Bulgarorum legatis constitutum redire iussi sunt.

Suppone apud Spoletium, sicut dictum erat, defuncto eundem ducatum Adalhardus comes palatii, qui iunior vocabatur, accepit. Qui cum vix quinque menses eodem honore potiretur, correptus febre decessit. Cui cum Moringus Brixiae comes successor esset electus, nuntio honoris sibi deputati accepto decubuit et paucis interpositis diebus vitam finivit.

Aeblus et Asinarius comites cum copiis Wasconum ad Pampilonam missi, cum peracto iam sibi iniuncto negotio reverterentur, in ipso Pirinei iugo perfidia montanorum in insidias deducti ac circumventi capti sunt, et copiae, quas secum habuere, pene usque ad internicionem deletae; et Aeblus quidem Cordubam missus, Asinarius vero misericordia eorum, qui eum ceperant, quasi qui consanguineus eorum esset, domum redire permissus est.

Hlotharius vero iuxta patris mandatum Romam profectus ab Eugenio pontifice honorifice suscipitur. Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.

Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustodunense aere in tempestatem subita mutatione converso ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cuius longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur.

825.

DCCCXXV. Sacro paschali festo sollempniter Aquisgrani celebrato, arridente etiam verna temperie imperator venandi gratia Noviomagum profectus legatos Bulgarorum circa medium Maium Aquasgrani venire praecepit. Nam sic illo reverti statuit, habiturus ibi conventum, quod de Brittania regressus eo se tempore ibidem habere velle optimatibus indicaverat.

Quo cum peracta venatione fuisset reversus, Bulgaricam legationem audivit; erat enim de terminis ac finibus inter Bulgaros ac Francos constituendis.

Adfuerunt in eodem conventu pene omnes Brittaniae primores, inter quos et Wihomarcus, qui perfidia sua et totam Brittaniam conturbaverat et obstinatione stultissima ad memoratam expeditionem illo faciendam imperatoris animum provocaverat, tandem saniore usus consilio ad fidem imperatoris, ut ipse dicebat, venire non dubitavit. Cui cum imperator et ignosceret et muneribus donatum una cum caeteris gentis suae primoribus domum remeare permitteret, promissam fidem, ut prius consueverat, gentilicia perfidia commutavit ac vicinos suos incendiis et direptionibus, in quantum potuit, infestare non cessans, donec ab hominibus Lantberti comitis in domo propria circumventus atque interfectus est. Imperator vero audita Bulgarorum legatione per eosdem, qui ad eum missi fuerant, legatos regi eorum missis litteris, prout videbatur, respondit.

Dimissoque conventu in Vosegum ad Rumerici montem venandi gratia profectus filium suum Hlotharium ex Italia regressum ibique ad se venientem suscepit; ac peracta venatione Aquasgrani rediens generalem populi sui conventum more sollempni mense Augusto habuit. In quo conventu inter ceteras legationes, quae de diversis partibus venerunt, etiam et filiorum Godefridi de Nordmannia legatos audivit ac pacem, quam idem sibi dari petebant, cum eis in marca eorum mense Octobrio confirmari iussit. Completisque omnibus negotiis, quae ad illius conventus rationem *pertinere videbantur, Noviomagum cum filio maiore secessit, minorem vero filium suum Hludowicum in Baioariam direxit. Ipse autem autumnali venatione completa circa hiemis initium Aquasgrani reversus est.

In territorio Tullense iuxta Commerciacum villam puella quaedam nomine N. annorum circiter duodecim post sacram communionem, quam in pascha de sacerdotis manu sumendo perceperat, primo pane, deinde aliis omnibus cibis et potibus abstinendo in tantum ieiunasse perhibetur, ut nulla penitus corporis alimenta percipiens sine omni victus desiderio plenum triennium compleverit. Coepit autem ieiunare anno incarnationis dominicae DCCCXXIII., sicut in ipsius anni descriptione superius adnotatum est; et hoc anno, id est DCCCXXV., circa Novembris mensis initium peracto ieiunio escam sumere ac more caeterorum mortalium manducando vivere coepit.

826.

DCCCXXVI. Cum regi Bulgarorum legati sui, quid egerint, renuntiassent, iterum eum, quem primo miserat, ad imperatorem cum litteris remisit, rogans, ut sine morarum interpositione terminorum definitio fieret vel, si hoc non placeret, suos quisque terminos sine pacis foedere tueretur. Cui imperator, quia fama erat Bulgarorum regem a suo quodam optimate aut regno pulsum aut interfectum, respondere distulit; illoque expectare iusso propter famae certitudinem comperiendam Bertricum palatii comitem ad Baldricum et Geroldum comites et Avarici limitis custodes in Carantanorum provinciam misit. Qui cum reversus nihil certi super his, quae fama vulgaverat, reportasset, imperator legatum ad se evocatum sine litteris remeare fecit.

Interea Pippinus rex, filius imperatoris, ut iussus erat, cum suis optimatibus et Hispanici limitis custodibus circa Kal. Febr. Aquasgrani – nam ibi tunc imperator hiemaverat – venit; cum quibus cum de tuendis contra Sarracenos occidentalium partium finibus esset tractatum atque dispositum, Pippinus in Aquitaniam regressus aestatem in deputato sibi loco transegit.

Imperator vero medio mense Maio Aquis egressus circa Kal. Iun. ad Ingilenheim venit; habitoque ibi conventu non modico multas et ex diversis terrarum partibus missas legationes audivit et absolvit. Inter quas praecipua caeterisque praeminens erat legatio sanctae sedis apostolicae, Romanae videlicet ecclesiae, qua fungebatur Leo Centumcellensis episcopus et Theofilactus nomenclator, et de partibus transmarinis

Dominicus abbas de monte Oliveti, legati quoque filiorum Godofridi regis Danorum, pacis ac foederis causa directi et de Sclavorum regionibus quidam Abodritorum primores Ceadragum ducem suum accusantes.

Accusabatur et Tunglo, unus de Soraborum primoribus, quod et ipse dicto audiens non esset. Quorum utrique denuntiatum est, quod si medio Octobrio ad imperatoris generalem conventum venire distulisset, condignas perfidiae suae poenas esse daturum. Venerunt et ex Brittonum primoribus, quos illius limitis custodes adducere voluerunt.

Eodem tempore Herioldus cum uxore et magna Danorum multitudine veniens Mogontiaci apud sanctum Albanum cum his, quos secum adduxit, baptizatus est; multisque muneribus ab imperatore donatus per Frisiam, qua venerat via, reversus est. In qua provincia unus comitatus, qui Hriustri vocatur, eidem datus est, ut in eum se cum rebus suis, si necessitas exigeret, recipere potuisset.

Baldricus vero et Geroldus comites ac Pannonici limitis praefecti in eodem conventu adfuerunt et adhuc de motu Bulgarorum adversum nos nihil se sentire posse testati sunt. Venit cum Baldrico presbyter quidam de Venetia nomine Georgius, qui se or*ganum facere posse adserebat; quem imperator Aquasgrani cum Thancolfo sacellario misit et, ut ei omnia ad id instrumentum efficiendum necessaria praeberentur, imperavit.

Condictoque ac pronuntiato ad medium Octobrium generali conventu, caeteris omnibus more sollempni absolutis ipse trans Rhenum ad villam, quae Salz vocatur, cum suo comitatu profectus est. Ibi ad eum legati Neapolitanorum venerunt, atque inde accepto responso ad sua regressi sunt. Ibi ad eius notitiam perlatum est de fuga ac perfidia Aizonis, quomodo fraudulenter Ausonam ingressus et a populo illo, quem dolo deceperat, receptus Rotam civitatem destruxit, castella eiusdem regionis, quae firmiora videbantur, communivit missoque ad Abdiraman regem Sarracenorum fratre suo auxilium, quod petebat, iussu eiusdem regis contra nostros accepit. Sed imperator licet huius rei nuntium graviter ferret, nihil tamen inconsulte gerendum iudicans consiliariorum suorum adventum statuit operiri; transactaque autumnali venatione circa Kal. Octobr. per Moenum fluvium usque ad Franconofurd secunda aqua navigavit.

Inde ad Ingilunhaim medio Octobrio veniens generalem ibi, ut condictum erat, populi sui conventum habuit. In quo et Ceadragum Abodritorum ducem necnon et Tunglonem, qui apud eum perfidiae accusabantur, audivit: et Tunglonem quidem accepto ab eo filio eius obside domum redire permisit, Ceadragum vero caeteris Abodritis dimissis secum retinuit missisque ad populum Abodritorum legatis, si eum sibi vulgus regnare vellet, perquirere iussit. Ipse autem

Aquasgrani, ubi hiemare constituerat, profectus est. Cumque legati, quos ad Abodritos miserat, reversi nuntiassent, variam gentis illius super rege suo recipiendo sententiam, meliores tamen ac praestantiores quosque de illius receptione concordare, acceptis ab eo, quos imperavit, obsidibus in regnum suum eum fecit restitui.

Dum haec aguntur, Hildoinus abbas monasterii sancti Dionisii martyris Romam mittens adnuente precibus eius Eugenio sanctae sedis apostolicae tunc praesule ossa beatissimi martyris Christi Sebastiani accepit et ea apud Suessonam civitatem in basilica sancti Medardi collocavit. Ubi dum adhuc inhumata in loculo, in quo adlata fuerant,

Вы читаете Annesl Regni Francorum
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату