[111]
«Si igitur aliquid non est sua essentia, oportet aliquid in eo esse praeter ejus essentiam; et sic oportet in eo esse compositionem… Ostensum est autem in Deo mullam esse compositionem. Deus igitur est sua essentia»[46*] (ibid., 121).
[112]
«Intellegere comparatur ad intellectum, sicut esse ad essentiam. Sed esse divinum est ejus essentia, ut supra probatum est. Ergo intelligere divinum est ejus intellectus. Intellectus autem divinus est Dei essentia; alias esset accidens Deo. Oportet igitur quod intelligere divinum sit ejus essentia» [47*] (ibid., I 45).
[113]
«Necesse est igitur quod intelligens bonum, inquantum hujusmodi, sit volens. Deus autem intelligit bonum; quum enim sit perfecte intelligens… intelligit ens simul cum ratione boni. Est igitur volens»[48*] (ibid., I 72).
[114]
«Ex hoc autem apparet quod sua voluntas non est aliud quam sua essentia. Deo enim convenit esse volentem, in quantum est intelligens, ut ostensum est. Est autem intelligens per essentiam suam; ergo et volens. Est igitur voluntas Dei ipsa ejus essentia»[49*](ibid., I 73).
[115]
«Patet etiam, ex praedictis, quod multitudo actionum quae Deo attribuuntur, ut intelligere, velle, producere res, et similia, non sunt diversae res, quum quaelibet harum actionum in Deo sit ipsum ejus esse, quod est unum et idem»[51*] (ibid., II 10).
[116]
«Quamvis in nobis sit aliud intellectus et voluntas secundum rem… in Deo autem est idem secundum rem intellectus et voluntas»
[117]
[118]
Ibid., I 36.
[119]
«Modus autem supereminentiae, quo in Deo dictae perfectiones inveniuntur, per nomina a nobis imposita significari non potest, nisi vel per negationem, sicut quum dicimus Deum aeternum vel etiam per relationem ipsius ad alia, ut quum dicitur prima causa vel summum bonum. Non enim de Deo capere possumus quid est, sed quid non est et qualiter alia se habeant ad ipsum»[55*] (ibid., I 30).
[120]
«Ubi est pura aequivicatio, nulla similitudo in rebus illis attenditur, sed solum unitas nominis. Rerum autem ad Deum est aliquis modus similitudinis, ut ex praedictis patet; relinquitur ergo quod non dicantur de Deo secundum puram aequivocationem»[56*] (ibid., I 33).
[121]
Ibid., I 34.
[122]
Ibid., I 35.
[123]
Ibid., I 36.
[124]
