«Deo nulla perfectio deest, quae in aliquo genere entium inveniatur, ut supra ostensum est; nee ex hoc aliqua compositio in eo consequitur, ut etiam ex superioribus patet. Inter perfectiones autem rerum potissima est, quod aliquid sit intellectivum; nam per hoc ipsum est quodammodo omnia habens in se omnium perfectiones. Deus igitur est intelligens»[57*] (ibid., I 44).

[125]

Saint Thomas. Sum. theol. I 27, 1.

[126]

«Et sic oportet in Deo esse voluntatem, cum sit in eo intellectus»[59*] (ibid).

[127]

Ibid., I 87, 4, ad. Resp.

[128]

«Unde, sicut supra dicebamus, intelligere divinum esse quasi ultimum essentiale constitutivum divinae naturae in tali gradu, et excellentia illius gradus, ita nunc dicendum videtur illud intelligere per essentiam tale esse, ut ex vi suae rationis essentialis sit non tantum intelligere, sed etiam velle, quamvis nos per praecisoset inadaequatos conceptus illud dividamus. Et sane hae posteriores rationes efficaciter concludunt, actum volendi esse de essentia et quidditate divinae naturae aequp ac sciendi actum, neque in re posse veram differentiam excogitari. At secundum nostrum modum concipiendi est aliquale discrimen; nam ipsum scire tale esi ut absque illo non intelligitur ilia natura distincte, ut constituta in proprio gradu et perfectione essentiali, et cum illo sufficienter intelligitur formaliter constituta in illo gradi et in excellentia ejus. Velle autem non intelligitur ut sic constituens naturam; nam jam praeintelligitur constituta, ipsum tale autem velle intelligitur ut quid consequens; vel certe intelligitur esse quale exstitit ipsum intelligere. Propter quod dixit D.Thomas (I 70, 3) appetitum non constituere speciatem gradum seu ordinem entium»[61*] (Suarez. Met. disp. 30, 16, 13–14).

[129]

«Cognitio et voluntas radicantur in substantia spirituali super diversas habitudines ejus ad res»[62*] (Saint Thomas. De verit. 23, 1).

[130]

«Voluntas autem… fundatur super habitudinem qua substantia spiritualis refertur ad res ut habens ordinem aliquem ad eas in se ipsis existentes»[63*] (ibid., ad Resp).

[131]

Suares. Met. disp. 30, 6, 10

[132]

Ibid., 13.

[133]

«Licet perfectio divina in se una omnino sit, non tamen operatur semper secundum adaequatam suam rationem… Quod in effectibus ad extra est clarum, quia nullus effectus est adaequatus virtuti divinae, et ideo vere dicimus Deum creare hominem per ideam hominis, non vero per ideam equi, non quia in re distinctae sint hae ideae, sed quia licet sit unum eminens exemplar ita repraesentans singula, ac si esset uniuscujusque proprium tamen per se non agit unumquodque, nisi quatenus repraesentat illud, quod autem repraesentet alia, est quasi per accidens ad talem effectum»[64*] (ibid., 14).

[134]

«Et hoc idem est, quod aliis verbis dici solet, has scilicet virtutes seu attributa, licet non actualiter, virtualiter esse distincta, et unum attributum esse principium vel rationem operandi seu, producendi aliquid, prout virtute distinguitur ab alio; et ideo non posse formaliter et per se attribui uni quod est proprium alterius, ut virtute ab alio distinguitur»[65*] (ibid., 15).

[135]

«Unde licet haec virtualis distinctio in re non sit distinctio sed eminentia, est tamen fundamentum respectu nostri distincte concipiendi illam virtutem secundum proprias, et per se habitudines ad dictinctos effectus seu terminos, et ideo est etiam sufflciens fundamentum diversarum locutionum, ut declaratum est»[66*] (ibid., 15).

Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату