[737]
«Quantum ad arbitrii libertatem, piane assentior iis quae hic a Reverendo Patre scripta sunt»[31*] (письмо к Мелану от 9 февраля 1645 — IV 173).
[738]
«Àtque ut meam opinionem planius exponam, in iis notari velim indifferentiam mihi videri proprie significare statum ilium in quo est voluntas, cum a nulla veri vel boni perceptione in unam magis quam in aliam partem impellitur; sicque a me sumptam esse, cum scripsi infimum esse gradum libertatis, quo nos ad ea ad quae sumus indifferentes, determinemus»[32*](ibid.).
[739]
«Guillelmus Ochamus in primo d. XXXVIII qu. 1 quern sequuntur Gabriel ibidem, et quidam alii exdoctoribus nominalibus, asseverai voluntatem, in quo instanti elicit volitionem, non esse liberam ad earn non eliciendam, aut ad eliciendum contrarium actum, et e converso, in quo instanti non vult, aut nolitionem elicit, liberam non esse ad volendum idem objectum: sed solum ante illud instans fuisse in ea libertatem, ut cum ad illud idem instans perveniret, indifferenter vellet, aut non vellet, nolletve objectum… non vero esse liberam ut in ilio eodem instanti indifferenter unam et eamdem rem velit aut nolit.
Probat hanc sententiam, quoniam nulla potentia fieri potest ut voluntas, in quo instanti vult non velit… Confirmatur rursus, quoniam id, quod est, quando est, non potest non esse» [36*]
[740]
«Ad argumentum ergo Ochami, si antecedens sumatur in sensu composito, ita ut sit sensus, nulla potentia fieri posse, ut, si jam voluntas in instanti aliquo temporis elicuerit volitionem, non possit non velie idem objectum, concedendum est. Nec pugnai nobiscum, qui non in eo sensu dicimus voluntatem, in quo instanti aliquid vult, liberam esse ad illud non volendum, aut nolendum in eodem instanti. Si vero sumatur in sensu diviso, ita ut sit sensus nulla potentia fieri posse ut voluntas quae in aliquo puncto temporis aliquid vult, non possit tunc non velie illud, vel vacando ab omni suo actu, vel per contrarium actum illud rejiciendo, si modo spectetur ut existit in eodem temporis puncto prior naturae ordine quam illud idem velit, negandum erit antecedens. Ad probationem vero dicendum est, implicare quidem contradictionem, voluntatem in sensu composito, in quo instanti aliquid vult, illud idem non velie: non vero in sensu diviso»[38*] (ibid.).
[741]
«Secundum corollarium est de sensu composito et diviso. Vulgaris est doctrina eum qui agit quando agit (nimirum in sensu composito) necessario agere, isiam tamen necessitatem non ideo obesse libertati, quia cum agens fuit in procinctu ad agendum, potuit non agere: quod est dicere libertatem nostram esse ad actus futuros, qua futuri sint. Quod revera dicere coguntur, quicumque ponunt libertatem in indifferentia ab- soluta ad actus: ilia enim nulla est in eo qui actu agit, sed in eo tantum qui acturus est cum potestate non agendi. Nos autem, longe pro ventate et liberiate fortiores, tuemur ex praejactis fundamentis, ideo necessitatem sensus compositi cum liberiate optime cohaerere, quia qui agit, etiam cum agit, libere agit»[39*] (
[742]
О смысле этих терминов у Пето: «Duo sunt, ut antea saepe dixi, in voluntate libera consideranda, alterum, το έκούσιον, id est,
[743]
«Notandum etiam libertatem considerari posse in actionibus voluntatis, vel antequam eliciantur, vel dum eliciuntur. Et quidem spectata in iis, antequam eliciantur, involvit indifferentiam secundo modo sumptam, non autem primo modo… Major enim libertas consistit vel in majori facilitate se determinandi, vel in majori usu positivae illius potestatis quam habemus, sequendi deteriora, quamvis meliora videamus… Libertas autem spectata in actionibus voluntatis, eo ipso tempore quo eliciuntur, nullam indifferentiam, nec primo nec secundo modo sumptam, involvit; quia quod fit, non potest manere infectum, quandoquidem fit. Sed consistit in sola operandi facilitate: atque tune liberum, et spontaneum, et voluntarium plane idem sunt. Quo sensu scripsi me eo liberius ad aliquid ferri quo a pluribus rationibus impellor; quia certum est voluntatem nostram majori tune cum facilitate atque impetu se movere»[42*]
