Aetheria humanas haud tetigere genas.
Sic faciat risum mea saeclis lutea charta,
Vt superans verum garrulitate senex;
Iusta etiam tua laus habeatur vana poetae
Fabula, vel prisci carminis ille tumor.
Sed tua si suboles illo sit tempore quaedam,
Bis vivas, in ea carminibusque meis.
XVIII
An similem aestivae pingam te, care, diei?
Haud ita fit constans, haud ita pulchra dies.
Flabra novas agitant, Maio sua gaudia, frondes,
Ac brevis aestivam continet hora moram.
Sol, oculus caeli, nimiis fervoribus ardet
Interdum, aut hebes est aureus ille color;
Pulchraque declinant a pulchro, forte caduca,
Aut quia naturae lex ita flectit iter.
At tibi perpetua est, indeclinabilis, aestas,
Deciderit nulla flos tuus iste die;
Mors nihil ipsa suis de te iactabit in umbris
Carmine in aeterno dum sine fine vires;
Donec homo spirabit enim poteritque videre,
Vivit in hoc vitae carmine causa tuae.
XIX
Tempus, tempus edax, ungues obtunde leonum,
Fac subolem tellus hauriat ipsa parens;
Tigridis e malis aciem rape dentis, et ure
Phoenica annosum sanguinis igne sui;
Fac miseros hilaresve annos utcunque libebit
O rapidum tempus, fac mihi quidquid aves,
Mundo ac deliciis marcentis abutere mundi
Omnibus, hoc unum tu vereare nefas:
Est puer, o ne sculpe horas in fronte venusta
Eius, ibi senii ducere parce notas;
Praetereas unum sine labe, et noscere possint
Hoc specimen formae saecla futura virum.
I tamen, o tempus, quodvis conere maligni,
Hic puer in versu vixerit usque meo.
XX
Virginea ora geris nativo picta colore,
O puer, o animae mascula flamma meae!
Virginis et placidum pectus, quod mobile quidquam
Nesciat, ut fallax scit muliebre genus.
Luce tui excellunt oculi sensuque fideli,
Tangentes auro qualiacunque vident.
Vir specie decus omne tenes, nam percutis idem
Corda puellarum, ducis et ora virum.
Te facere instituit primo natura puellam,
Ni studio sese falleret inter opus;
Sed nimium addendo spe me deiecit ab omni,
Id dederat quod non ad mea vota facit;
Virginibus te gratum ea fecerat; usus amoris
Detur eis igitur, dum mihi detur amor.
XXI
Dissimile ingenium nobis illique poetae
Cui canitur pictis femina nota genis.
Delicias quaerens ipsum scrutatur Olympum,
Cumque venusto omni nominat ille suam.
Comparat huic solem lunamque superbius ille,
Quasve parit gemmas terra vadumque maris;
Comparat Aprilem, et violas, et siquid ubique
Rarius aetheriae continet aura plagae.
Ast ego, verus amans, optarim scribere vera,
Atque ita, sic credas, est mihi pulcher amor;
Nil facie superat, quanquam superare nitore
Aurea per caelum lumina mille puto.
Plura quidem effundent sua qui praeconia curant;
Laus, nihil optanti vendere, quid sit opus?
XXII
Noluerim speculo de canis credere nostris
Ipse iuventutis dum, puer, instar eris;
At senii rugas in te quo tempore cernam,
Et mihi clausum iri tum scio morte dies.
Omnis enim forma haec quae te vestire videtur,
Verius insigni cor mihi veste tegit;
Vtraque in alterno vivunt nam pectore corda,
Nec sine te possim nomen habere senis.
O tueare ergo mihi te, velut ipse tuebor
Me tibi, custodem cordis, amice, tui;
Haud minus hoc timide gesto quam sedula nutrix
Praetimet infanti quem gerit omne malum.
Nec repetendum hoc ipse, meum si perdis, habeto;
Te mihi non dederas rursus ut ipse darem.
XXIII
Vt stupet in scena quis non assuetus agendo
Impositas partes excutiente metu;
Vtque ferae vires effervescentis in iram
Immodicus laedit debilitatque furor;