specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego autem sedens in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi. Et sic aspiciens, vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci. Qui post multa tormenta tercia die locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis toxicum immiserat de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis Mediolanensis. De illo autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de] Berge, magister curie mee, Johannes de Honkirin, Symon do Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures alii. Ego autem manebam illo tempore in monasterio sancti Augustini, ubi corpus suum iacet in Papia, de quo monasterio expulerat Ludovicus de Bavaria abbatem et canonicos regulares illius monasterii, quos ego revocans in predictum monasterium introduxi. Quod monasterium post obitum illorum fratrum papa Iohannes Augustinensibus, quorum ordo hodierna die possidet, contulit, dominante patre meo, quibus pater meus possessionem tradidit. Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino Ludovico de comitibus Sabaudie, qui erat socer Aczonis Vicecomitis et gubernatoris Mediolanensis. Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam Iohanni, filio primogenito Philippi, regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.
Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in Italia, fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie, Florentini, Vicecomes Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis, qui tempore illo tenebat Paduam, Trevisum, Vincenciam, Feltrensem et Belunensem civitates, gubernator Mantuanus, qui ante nobis promiserat fidelitatem, Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam: Veronensi Brixensem et Parmensem civitates, Mantuano Regium, Ferrariensi Mutinam, Mediolanensi Papiam, Pergamum et Cremonam, Florentinis Lucam. Et sic omnes, subito habentes prodiciones occulte in civitatibus, antequam diffidarent, irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia pepigerant fedus nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac nobis fideliter assistere. Et intravit Veronensis in Brixiam, Mediolanensis obsedit Pergamum et habuit illam subito. Papienses rebellaverunt contra nos et receperunt dominium per se videlicet illi de Beccaria, de quibus magis resumebamus quam de aliquibus in illa civitate. Et sic omnes isti colligati fecerunt validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus autem Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore generi sui Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in angustia. Illi autem de Rubeis, cives Parmenses, et illi de Fuliano et de Manfredis de Regio, et illi de Piis de Mutina, et illi de Punczonibus, Senibus de Cremona, et domini Symon et Philippus de Pistorio capitaneus Lucce assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne consilium et auxilium, quod poterant, prout in sequenti pagina clarius describitur.
Capitulum V.
Tunc prenominati coniuratores fecerunt validum exercitum ante civitatem nostram Mutinam et steterunt ibi per sex septimanas, scilicet Mediolanensis, Veronensis, Ferariensis et Mantuanus. Elapso tempore sex septimanarum, cum devastassent dioceses et comitatus Mutinensis et Regii civitatum, recesserunt et posuerunt potenciam eorum et exercitum ante castrum sancti Felicis Mutinensis diocesis. Et cum ibi exercitus diu stetisset, pactaverunt illi de castro cum eis, quod si infra mensem, videlicet usque in diem beate Katherine, qui expirabat eodem die, ipsis non succurreretur per nos, eis castrum traderetur. Parmenses vero, Cremonenses, Mutinenses et de Regio hoc audientes congregaverunt potenciam eorum, accesseruntque ad nos dicentes: Domine, obviemus destruccioni nostre prius, quam in toto deleamur. Tunc accepto consilio exivimus ad campos castraque metati sumus, et de civitate Parmensi in die beate Katherine pervenimus ibidem, quo die castrum dedebat tradi ad manus inimicorum. Et circa horam nonam cum mille et ducentis galeatis et cum sex milibus peditum contra inimicos, qui bene totidem vel plures fuerant, pugnam arripuimus. Et duravit bellum ab hora nona usque post occasum solis. Et ex utraque parte fuerunt interfecti quasi omnes dextrarii et aliqui equi, et eramus quasi devicti, et dextrarius, in quo residebamus, eciam interfectus est. Et relevati a nostris sic stando et respiciendo, quod eramus quasi superati, iamque pene in desperacione positi aspeximus. Et ecce eadem hora inimici fugere inceperunt cum vexillis eorum, et primo Mantuani, demum plures eos sunt secuti. Et sic per dei graciam victoriam obtimimus de inimicis nostris, octingentos galeatos in fuga captivando et quinque milia peditum interficiendo. Et sic per hanc victoriam liberatum fuit castrum Sancti Felicis. In hoc bello accepimus cum ducentis viris strenuis militarem dignitatem. Sequenti vero die reversi sumus cum magno gaudio in Mutinam cum preda et captivis. Et dimissis gentibus nostris reversi sumus in Parmam, ubi curiam nostram pro tunc tenebamus. Post transivimus in Luccam in Tuscia, et ordinavimus guerram contra Florentinos et edificavimus castrum pulchrum cum oppido muris vallato in cacumine montis, qui distat decem miliaribus a Lucca versus vallem Nebule, et imposuimus ei nomen Mons Karoli. Et post hec reversi sumus ad Parmam, dimisso regimine domino Symoni Philippi de Pistorio, qui ante ex parte nostra bene rexerat et oppidum Barcze in Garimano super inimicos acquisierat et multa alia bona in suo regimine fecerat. Cum autem Parmam pervenissemus, aggravati eramus ex parte inimicorum ex omni parte validissime. Sed hiemis austeritas nobis profuit, que tantum invaluerat, quod nemo in campis persistere valebat.
Eodem tempore incepti fuerunt tractatus inter Veronenses ac inter inimicos nostros ex parte una, et Marsilium de Rubeis, Gibertum de Fuliano, Manfredum de Piis, Parme, Regii et Mutine pociores, qui quasi gubernatores erant earum. Deinde eciam convenerunt ipsi cum pociori consilio Veronensium in quadam ecclesia parva diocesis Regii, et contra me tractaverunt, ut me traderent et se unirent, fecerunt[que] legere missam volentes iurare super corpore Christi, illos tractatus firmos tenere. Actumque est, cum sacerdos sacramentum confecisset, post elevacionem in eadem missa obscuritas cum turbine venti valde magna facta est in ecclesia, ita quod omnes territi fuerunt. Et postquam lux reversa fuit, sacerdos ante se in altari corpus Christi non reperit. Tunc dolenter stabant omnes obstupefacti, et sic alter alterum inspicientes, inventum est corpus domini ante pedes Marsilii de Rubeis, qui erat caput et doctor istius tractatus. Et tunc omnes una voce dixerunt: Quod facere decrevimus deo non placet. Et sic [consilio] dimisso quilibet ad propria remeavit. Tunc sacerdos, qui missam celebravit, ivit in civitatem Regii et nunciavit episcopo ea, que gesta fuerant. Episcopus misit eum ad Hostiensem cardinalem, legatum tunc Lombardie, qui erat in Bononia. Legatus autem cum episcopo ista intimaverunt vicario meo Egidio de Berlario Francigene in civitate Regii, ut me premuniret, quatenus michi caverem de hiis conspiratoribus prenominatis. Qui vero sic conspirare nitebantur, penitencia ducti michi amplius fideliter astiterunt et firmiter mecum quasi fratres permanserunt nichil in cordibus suis abscondendo. Una dierum Gibertus de Fuliano septimus de ipsis dixit: Nunquam possem letus esse, si corpus domini ante pedes meos fuisset inventum, sicut ante pedes Marsilii de Rubeis, et bene deus precavit nos, ne faceremus ea, que pocius quam faceremus mori vellemus. Ego autem sub silencio pertransivi tamquam inde nichil scirem.
In illis temporibus audiens pater meus oppressiones, quas paciebar ab inimicis, fecit congregacionem cum multis in Francia, de quibus erant capitanei episcopus Beluacensis, comes de Eu, constabilis regni Francie, comes Sacri Cesarii et quam plurimi alii comites et barones. Et transierunt de Francia in Sabaudiam, deinde per Alpes usque in marchionatum Montis Ferrati, et de marchionatu transierunt per Lombardiam usque in Cremonam et de Cremona usque in Parmam.
Et erat numerus galeatorum circa mille sexcentos, qui nobis venerant in adiutorium. Deinde pater noster cum exercitu congregato[ivit] ad succurrendum castro Papiensi, quod se adhuc tenebat contra civitatem nostro nomine. Et posuimus castra et obsedimus civitatem Papie et eramus bene tria millia galeatorum. Et destruximus suburbia et monasteria suburbiorum et replevimus castrum, cui in auxilium veneramus, victualibus et hominibus ipsum renovando; sed civitatem per castrum non potuimus obtinere, quia fossata et propugnacula inter civitatem et castrum cives fecerant, ita quod ingressus ad eos non patebat, et ipsi habebant mille galeatos de Mediolanensibus in suum auxilium. Et postquam ibi stetimus decem diebus, inde recessimus castra metantes prope Mediolanum et devastavimus valde comitatum et districtum Mediolanensem. Et abinde transivimus versus Pergamum, ubi habuimus per quosdam amicos nostros tractatus, qui debebant nobis aperire unam portam civitatis. Et sic ordinatum fuerat, quod in aurora deberet intrare aliqua pars gentis nostre, et post hec deberet eos sequi una acies magna et intrare post eos et retinere civitatem, donec pater noster una nobiscum cum toto exercitu eadem die veniremus. Et sic factum est, quod amici nostri in civitate Pergami, scilicet illi de Collisionibus, aperuerunt portam et