primi nostri intraverunt. Secunda vero acies noluit eos sequi, nescio quo mota spiritu, et tunc primi, qui pro tempore steterunt in civitate, exierunt civitatem, quia non poterant soli resistere inimicis, et multi amici nostri cum eisdem evaserunt; residui vero, qui remanserant, captivati sunt et suspensi sunt ultra muros, quorum numerus erat ultra quinquaginta. Cumque pater noster nobiscum supervenissemus, videntes, que gesta fuissent et neglecta, turbati sumus valde cum toto exercitu nostro. Post aliquos dies transeuntes flumen Ade reversi sumus per territorium Cremonense in civitatem Parme.
Capitulum VI.
Post hec pater noster ivit Bononiam ad Hostiensem cardinalem nomine Beltrandum, tunc legatum a latere sedis apostolice in Lombardia, qui temporibus illis regebat civitatem Bononiensem et alias plures, videlicet Placenciam, Ravennam et totam Romandiolam ac marchiam Anchonitanam, et tractavit cum eo, quod ipse confederatus est nobiscum et factus est inimicus nostrorum inimicorum; nam et ante erat inimicus gubernatoris Ferrariensis propter causam ecclesie sancte et suam, qui cum inimicis confederatus erat, paratus in adiutorium ipsis et ipsi sibi. Et dedit nobis prefatus cardinalis auxilium gencium et pecuniarum, posuitque prefatus legatus exercitum et castra contra hostes temporibus illis in suburbiis civitatis Ferrariensis, quorum capitaneus fuit postea comes de Ariminiaco.
Demum eadem estate post pentecosten congregavit pater noster magnum exercitum et premisit nos in civitatem Cremonensem de Parma ultra Padum cum quingentis galeatis, quos misit ante castrum Piczignitonis, quod rebellaverat contra nos et contra civitatem sue diocesis Cremonensis et astabat deserviendo Papiensibus et Mediolanensibus. Et remanseramus in Cremona vix cum viginti galeatis. Tunc repente fortificati sunt inimici, et augebatur numerus cottidie, ita quod illi, qui erant ante castrum, muniverunt se fossatis, auxilium nostrum exspectantes. Illo tempore subito Mantuani et Ferrarienses miserunt naves suas in Padum ante Cremonam et submerserunt omnes naves in Pado territorii Cremonensis, ita ut pater noster cum tota gente sua non poterat nobis venire in auxilium nec mittere aliquem nuncium, quia omnes naves et molendina submerserant et se receperant. Et nos ipsi in civitate Cremonensi existentes cum ita paucis eramus in perdicione et civitatis et personarum cottidie propter latitudinem, quia civitas temporibus illis propter guerras erat quasi desolata. Et cum essemus in magna tristicia constituti, quia nec pater nobis nec nos patri nec uterque nostrum illis, qui iacebant ante castrum, possemus succurrere, facta est dissensio inter inimicos nostros, qui civitatem predictam obsederant in fluvio Pado, ita quod se verberantes invicem reversi sunt unusquisque ad propria. Rescito isto pater noster venit de Parma cum exercitu suo super flumen Padi et mandavit extrahi naves de profundo fluvii et sic transfretavit cum paucis in civitatem Cremonam. Et sequenti die coadunatis exercitibus processimus in subvencionem illis, qui erant ante castrum Piczignitonis. Et tantum fuimus per dei graciam fortificati, quod forciores eramus omnibus nostris inimicis; eramus enim in numero tria milia galeatorum. Et postquam percepimus, quod coram dicto castro nichil proficeremus, voluimus procedere in succursum castro Papiensi, de quo ante mencio facta est. Quod presencientes inimici miserunt consiliarios suos et fraudulenter cum patre nostro tractaverunt et cum eo treugas inierunt tali modo: quod de campis cederet et castrum Papiense victualibus treugarum tempore fultum quod per inimicos non impediretur assecurantes, per pulchra et blanda verba multa eidem promittentes. Sicque de campis recessimus gentes nostras per civitates et loca sua distribuentes. Post hec inimici treugas seu pacta minime tenuerunt, et sic perditum fuit castrum Papiense, quia non permiserunt ipsum inimici fulcire victualibus, prout promiserant. Sicque pater noster cum gentibus suis propter blanda verba et falsa promissa in pecuniis et expensis defecerunt. Hieme vero superveniente nec in campis stare poterant. Et sic proverbium in nobis claruit: Nocuit differe paratis.
Illo autem tempore Ferrarienses, Veronenses et Mantuani ac Mediolanenses fortificati captivaverunt capitaneum legati comitem de Ariminiaco in suburbiis Ferrarie iacentem et multos de exercitu occiderunt et alios submerserunt in Pado, et exercitum in tantum afflixerunt, quod legatus amplius non recuperavit nec campos adversus inimicos amplius habere valuit usque ad expulsionem eiusdem de patria.
Demum videns pater noster, quod expense sibi deficerent et quod guerram ferre non valeret, disposuit recedere de patria et eam terrigenis et maioribus civitatum relinquere, videlicet Parmam illis de Rubeis, Regium illis de Fuliano, Mutinam illis de Piis, Cremonam illis de Punczonibus, qui omnes has civitates patri nostro in potestatem dederant, voluitque eis easdem reddere. Luccam autem voluit vendere Florentinis, sed fretus nostro ac suorum consiliariorum consilio commisit eandem illis de Rubeis, quibus Parmam commiserat.
Capitulum VII.
In tempore illo cum essemus in Lucca diabolus, qui semper querit, quem devoret, et offert hominibus dulcia, in quibus fel latet, cum ante diu fuissemus temptati per eum nec tamen divina gracia adiuvante victi, instigavit homines pravos et perversos, cum per se non valuisset, qui patri nostro cottidie adherebant, ut nos de tramite recto in laqueum miserie et libidinis seducerent, sicque seducti a perversis eramus perversi una cum perversis. Deinde pater noster non longe post nos arripiens iter versu Parmam una nobiscum pervenimus in villam nomine Tarencz, Parmensis diocesis in die dominica, in qua erat XV. Aug. dies Assumpcionis sancte Marie virginis. Illa vero nocte cum nos sopor invaderet, apparuit nobis quedam visio, quoniam angelus domini astitit iuxta nos in parte sinistra, ubi iacebamus, et percussit nos in latere dicens: «Surge et veni nobiscum.» Nos autem respondimus in spiritu: «Domine, nec scio quo nec quomodo vobiscum eam.» Et accipiens nos per capillos anterioris partis capitis exportavit nos secum in aerem usque super magnam aciem armatorum equitum, qui stabant ante unum castrum parati ad prelium. Et tenebat nos in aere super aciem et dixit nobis: «Respice et vide.» Et ecce alter angelus descendens de celo, habens igneum gladium in manu percussit unum in media acie et abscidit sibi membrum genitale eodem gladio, et ille tamquam letaliter vulneratus agonizabat equo insidens. Tunc tenens nos per capillos angelus dixit: «Cognoscis illum, qui percussus est ab angelo et vulneratus ad mortem?» Tunc diximus: «Domine, nescio, nec locum cognosco.» Dixit: «Scire debes, quod hic est Delphinus Viennensis, qui propter peccatum luxurie sic a deo est percussus; nunc ergo cavete et patri vestro potestis dicere, quod sibi caveat de similibus peccatis, vel peiora accident vobis.» Nos autem compassi illi Delphino Viennensi nomine Bigonis, cuius avia fuerat soror avie nostre, et ipse erat filius sororis regis Ungarie Karoli primi. Interrogavimus angelum, utrum posset confiteri ante mortem, et contristatus eram valde. Respondit autem angelus dicens: «Habebit confessionem et vivet aliquot diebus.» Tunc vidimus in parte sinistra aciei multos viros stantes amictos palliis albis, quasi essent viri magne reverencie et sanctitatis, loquebanturque ad invicem respicientes super aciem et super ea, que gesta erant, et bene ipsos notavimus. Nec tamen graciam interrogandi habuimus nec per se angelus [retulit], qui vel quales essent viri illi tante reverencie. Et subito restituti fuimus ad locum nostrum aurora iam clarescente. Veniensque Thomas de Nova Villa miles, Leodiensis diocesis, camerarius patris nostri, excitavit nos dicens: «Domine, quare non surgitis, iam pater vester paratus ascendit equos.» Tunc surreximus et eramus confracti et quasi fessi sicut post magnum laborem itineris. Et diximus sibi: «Quo ut vadamus, cum hac nocte passi sumus tanta, quod nescimus, quid facere debeamus.» Tunc dixit nobis: «Domine quid?» Et diximus sibi: «Delphinus mortuus est; et ipse pater noster vult congregare exercitum et procedere in auxilium Delphino, qui guerrat cum comite Sabaudie; nostrum auxilium non proficit sibi, quia mortuus est.» Ipse vero deridens nos illa die postquam venimus in Parmam dixit patri nostro omnia, que sibi dixeramus. Tunc pater noster vocans interrogavit nos: si verum esset et si ita vidissemus? Cui respondimus: «Utique domine eciam pro certo sciatis, quod Delphinus mortuus est.» Pater vero increpans nobis dixit: «Noli credere sompniis.» Predictis autem patri nostro et Thome non dixeramus integre, sicut videramus; sed solum quod Delphinus mortuus esset. Post aliquot ergo dies venit nuncius ferens litteras, quod Delphinus congregato exercitu suo venerat ante quoddam castrum comitis Sabaudie et quod de una balista cum magna sagitta in medio omnium militum suorum fuisset sagittatus et post aliquot dies confessione habita mortuus esset. Tunc pater noster auditis litteris dixit: «Miramur valde super hiis, quia filius noster mortem ipsius nobis ante predixerat.» Et multum mirati sunt ipse et Thomas, nullus tamen post hec de ista materia cum