Aristotelem patet, qui omnes sententias praecedentium discussit Et etiam Avicenna et Averroes plura de dictis eius correxerunt. Ad haec reprehenditur de mundi aeternitate, quam nimis inexpressam reliquit; nec mirum cum ipsemet dicit se non omnia scivisse. Nam quadraturam circuli se ignorasse confitetur, quod his diebus scitur veraciter. Et cum ignoravit hoc, multo magis maiora. Ac Avicenna, dux et princeps philosophiae post eum, ut dicit Commentator super causam de iride in libro Metaphysicae Aristotelis, et opera in totam philosophiam ab eo digests, sicut ab Aristotele, hoc manifestant, dixit se materiam iridis ignorasse, sicut praecedens Commentator fatetur. Et in tertio Physicorum se ignorasse unum ex decern praedicamentis, viz praedicamentum habitus, dicere non veretur. Et proculdubio in libro de philosophia vulgata errores et falsa continentur, ut in undecimo Metaphysicae ponitur error de mundi productione, in quo dicitur quod Deus propter infinitam unitatem quam habet, et ne recipiat varietatem dispositionum, non potest creare nisi unum, scilicet, angelum primum, qui creavit secundum cum coelo primo, et secundus tertium cum coelo secundo, et ultra. Et cum in undecimo ponit omne peccatum habere fines suae purgationis in alia vita, et animas peccatrices redire ad gloriam, manifeste errat, et sic in multis.
И поскольку искомое уже доказано мною на основании авторитетных высказываний и доказательством «от причины»[78], то теперь и, в-третьих, докажу это доказательством «от следствия». В самом деле, потомки всегда добавляют что-либо к трудам своих предшественников, а также многое [в них] исправляют и изменяют. Это ясно на примере Аристотеля, который оспорил все мнения [своих] предшественников. А Авиценна и Аверроэс также исправили многое в его
Et Averroes, maximus post eos, in multis redarguit Avicennam; et sic sapientes nostri eum in pluribus corrigunt et non immerito, quia proculdubio erravit in multis locis, quamvis in aliis optime dixit. Et si isti maiores erraverunt, multo fortius iuniores. Quoniam autem in errores inciderunt, multo magis defecerunt in necessariis, superflua et inutilia cumulantes, dubia et obscura et perplexa spargentes; et haec omnia in libris eorum manifesta sunt, et per effectum in nobis probantur. Nam tanta difficultate videndi veritatem premimur et vacillamus, quod fere quilibet philosophorum contradicit alii, ita quod vix in una vanissima quaestione vel in uno vilissimo sophismate vel una operatione sapientiae, sicut in medicina, et chirurgia, et aliis operationibus saecularium, unus cum alio concordat.
И Аверроэс, величайший после них [Авиценны и Аристотеля], во многом был не согласен с Авиценной, и точно так же наши мудрецы часто исправляют его [Аверроэса], и обоснованно, поскольку он, несомненно, во многом ошибался, хотя в иных случаях учил превосходно. А если ошибались эти великие, то что говорить о позднейших. И поскольку [верно], что они впадали в заблуждения, то куда как вернее, что они не знали необходимого, собирали излишнее и бесполезное, распространяли сомнительное, темное и запутанное. И все это явно обнаруживается в их книгах и доказывается нами доказательством «через следствие». Ибо узреть истину крайне сложно, и эти сложности подавляют и сбивают нас с толку, так что почти каждый философ противоречит другому, и они редко приходят к согласию в отношении пустейшей проблемы, или простейшего софизма, или какого-либо деяния мудрости, хотя в медицине или хирургии и других мирских деяниях согласны друг с другом.
Sed non solum philosophi immo sancti aliquid humanum in hac parte passi sunt. Nam ipsimet retractaverunt dictorum suoruni quamplurima. Unde Augustinus, qui maior in inquisitione veritatum occultarum reputatur, fecit librum de retractatione eorum, quae non bene praedixerat. Et Hieronymus super Isaiam, et alii plures suam non verentur retractare sententiam. Nam celeritate dictandi in transferendo pluries se confitetur deceptum fuisse, et multis aliis modis: et sic omnes alii doctores fecerunt Sancti etiam ipsi mutuo suas correxerunt positiones et sibi invicem fortiter resistebant Etiam Paulus Petro resistebat, sicut ipsimet confitetur. Et Augustinus Hieronymi sententias reprehendit, et Hieronymus Augustino in pluribus contradicit Haec exempla eorum manifesta sunt, ut inferius exponetur, et posteriores priorum dicta correxerunt. Nam Origenem maximum doctorem secundum omnes in multis posteriores reprobant, quia inter caetera posuit errorem Avicennae de animis peccatricibus, quod nulla finaliter damnabitur. Et cum multi doctores sancti et famosi exposuerunt Israel, ut dicatur vir videns Deum, venit Hieronymus Super Genesim et probat falsam esse expositionem per rationes irrefragabiles, sicut inferius exponetur. Unde dicit: 'Quamvis auctoritates sint, et eorum umbra nos opprimat qui Israel virum videntem Deum interpretati sunt, tamen magis consentimus Deo vel angelo qui hoc nomen imposuit, quam auctoritati alicuius eloquentiae saecularis'. Et doctores catholici in studiis solemnibus constituti nunc temporis in publicis multa mutaverunt, quae sancti dixerunt, eos pie exponentes ut possunt, salva veritate.
Однако не только философы, но даже святые в данном отношении испытали нечто свойственное людям вообще. Ибо они сами часто пересматривали свои слова. Поэтому Августин, который считается большим [авторитетом] в исследованиях истин тайного, написал книгу о пересмотрах[83] того, что ранее было сказано им не слишком удачно. И Иероним в
Quoniam igitur haec ita se habent, non oportet nos adhaerere omnibus quae audimus et legimus, sed examinare debemus districtissime sententias maiorum, ut addamus quae eis defuerunt, et corrigamus quae errata sunt, cum omni tamen modestia et excusatione. Et ad hanc audaciam erigi possumus, non solum propter necessitatem, ne deficiamus vel erremus, sed per exempla et auctoritates, ut in nullo simus reprehensibiles de praesumptione. Nam Plato dicit: 'Amicus est Socrates, magister meus, sed magis est arnica veritas'. Et Aristoteles dicit se magis velle consentire veritati, quam amicitiae Platonis, doctoris nostri. Haec ex Vita Aristotelis et primo Ethicorum, et libro Secretorum, manifesta sunt. Et Seneca dicit libro De quatuor virtutibus cardinalibus: 'Non te moveat dicentis auctoritas; non quis, sed quid'. Et Boethius libro De disciplina scholarium: 'Stultum est magistrates orationibus omnino confidere, nam primo credendum est, donee videatur quid sentiat; postea est fingendum eundem in dicendo errasse, ut si forte reperire queat discipulus quod expresse obiiciat sedulitati magistrali'. Et Augustinus dicit ad Hieronymum quod solos auctores scripturae sacrae vult credere in scribendo non errasse, sed in