Tertia causa, propter quam sapientia philosophiae reducitur ad divinam, est quia non solum mentes eorum illustravit Deus ad notitiam sapientiae adquirendam, sed ab eo ipsam habuerunt et earn illis revelavit. Et Augustinus dicit Super loannem, eis praestitit Deus sapientiam. Aristoteles in libro Secretorum assent manifeste totam philosophiam fuisse a Deo datam et revelatam: et unus de maximis philosophis, scilicet Tullius in Quaestionibus Tusculanis quaerit: 'Philosophia quid est nisi donum, ut ego credo, inventum Dei?' Unde et dicit, quod nec poeta grave plenumque carmen sine coelesti aliquo instinctu effundit. Et Augustinus octavo De civitate Dei docet et approbat quod Socrates pater philosophorum putavit, quod non potest homo causas rerum scire, nisi in luce divina, et per donum eius. Et quilibet potest per se experiri quod nihil primo ab homine invenitur quod sit de potestate philosophiae. Et pono de minimo exemplum: quoniam licet universalia Porphyrii sunt apud eum sufficienter explicata per logicam, metaphysicam et naturalem philosophiam sufficientissime expositam, tamen non est homo ita bene studiosus, quin oportet ut doctores habeat et per longa tempora audiat et studeat, antequam sciat totam veritatem universalium. Et nullus vix ante mortem cognoscit; quod patet propter discordiani omnium, quia aliqui ponunt ea solum in anima, aliqui extra, aliqui medio modo. Si igitur talis ignorantia est horum, multo magis per se nunquam perveniet homo ad veritatem philosophorum. Quapropter veritatem horum est necesse a principio fuisse homini revelatam. Et cum puerilis revelatio est necessaria, multo fortius in tota sapientia philosophiae, quod et a Deo est, et ille dedit et revelavit, et ideo oportet quod suae sapientiae sit conformis.
Глава VI
Третья причина, по которой мудрость философии возводится к мудрости Божественной, та, что Бог не только просветил их [т. е. язычников] умы для приобретения мудрости, но и саму мудрость они получили от Бога, Который им ее открыл. И Августин говорит в
Caeterum totius philosophiae decursus consistit in eo, ut per cognitionem suae creaturae cognoscatur Creator, cui propter reverentiam maiestatis et beneficium creationis et conservationis et futurae felicitatis serviatur in cultu honorifico et morum pulchritudine et leguni utilium honestate; ut in pace et honestate vivant homines in hac vita Philosophia enim speculativa decurrit usque ad cognitionem Creatoris per creaturas. Et moralis philosophia morum honestatem, leges iustas, et cultum Dei statuit, et persuadet de futura felicitate utiliter et magnifice secundum quod possibile est philosophiae. Haec sunt certa discurrentibus per omnes partes philosophiae principales, sicut sequentia docebunt Cum igitur haec sint omnino necessaria christianis, et omnino consona sapientiae Dei, manifestum est quod philosophia necessaria est legi divinae et fidelibus in en gloriantibus.
Глава VII
Кроме того, путь всей философии состоит в том, чтобы через познание творения познавался Творец, которому следует почтительно служить по причине благоволения перед Его величием, Его милости отношению к творению, сохранению творения [в бытии] и ради счастья грядущей жизни, красоты нравов и достоинства полезных законов — чтобы в этой жизни люди жили в мире и высокой нравственности. В самом деле, теоретическая философия устремлена к дознанию Творца через творение, а моральная философия устанавливает чистоту нравов, справедливые законы и Божественный культ, а также славно и полезно увещевает [человека стремиться] к счастью будущей жизни. И это очевидно тем, кто рассмотрел все основные части философии, как покажет последующее. И поскольку все это совершенно необходимо христианину и вполне созвучно мудрости Божией, то ясно, что философия необходима Божественному закону и верным, хвалящимся им.
Item omnes sancti et sapientes antiqui in suis expositionibus sensum litteralem colligunt ex naturis rerum et proprietatibus earum, ut per convenientes adaptationes et similitudines eliciant spirituales sensus: quod declarat Augustinus libro De doctrina Christi[ana] secundo, ponens exemplum de verbo Domini dicentis: 'Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae'. Nam voluit Dominus per hoc, ut ad similitudinem serpentis totum corpus exponentis pro defensione apostoli et apostolici viri se et sua darent pro Christo capite suo et pro fide sua Et propter hoc omnis creatura in se vel in suo simili, vel in universali vel in particulari, a summis coelorum usque ad terminos eorum ponitur in scriptura, ut sicut Deus fecit creaturas et scripturam, sic voluit ipsas res factas ponere in scriptura ad intellectum ipsius tam sensus litteralis quam spiritualis. Sed tota philosophiae intentio non est nisi rerum naturas et proprietates evolvere, quapropter totius philosophiae potestas in sacris litteris continetur; et hoc maxime patet, quia longe certius ac melius et verius accipit scriptura creaturas, quam labor philosophicus sciat eruere. Quot pro infinitis exemplis pateat ad praesens in iride. Philosophus Aristoteles suis obscuritatibus nos perturbat ut nec aliquid quod dignum sit valeamus per eum intelligere. Nec mirum cum Avicenna dux et princeps philosophiae fateatur se naturam iridis ignorasse; et causa huius est, quia philosophi causam iridis finalem ignoraverunt; et ignorato fine ignorantur ea quae sunt ad finem; quia finis imponit necessitatem iis quae ad finem ordinantur, ut Aristoteles vult secundo Physicorum. Causa vero finalis iridis est dissipatio humiditatis aqueae, sicut patet ex libro Geneseos; unde semper in apparitione iridis est nubium resolutio in stillicidia infinita, ut consumantur aqueae humiditates tam in aere, quam in mari et terra, quia pars iridis cadit in sphaeras aquae et terrae. Consumptio vero aquae non potest esse per iridem, nisi propter radios solis facientis earn. Nam per varias reflectiones et fractiones congregantur radii infiniti, et congregatio radiorum est causa resolutionis et consumptionis aqua rum, et ideo iris generatur per reflectiones multiplices. Non enim possunt radii congregari, nisi per fractionem et reflectionem, ut postea patebit Ex scriptura igitur Geneseos cum dicitur. Ponam arcum meum in nubibus coeli, ut non sit amplius diluvium super terram, accipitur causa finalis ipsius iridis. Ex quo investigari potest causa efficiens, et modus generandi iridem, qui modus non fuit notus philosophis sufficienter secundum quod libri eorum manifestant nobis. Et ita est de omni creatura. Impossible enim est quod homo sciret veritatem creaturae ultimam secundum quam accipitur in scriptura, nisi fuerit specialiter a Deo illustratus. Nam creaturae accipiuntur ibi propter veritates gratiae et gloriae eliciendas, quas philosophi nescierunt, et ideo ad potestatem ultimam sapientiae creaturarum non venerunt, sicut sacra scriptura earn in suis continet visceribus. Unde tota philosophia iacet in sensu litterali sacris mysteriis gratiae et gloriae decorata, tamquam quibusdam picturis et coloribus nobilissimis redimita.
Глава VIII
Так же все древние святые в своих толкованиях [Священного Писания] извлекали буквальный смысл на основании природ и свойств вещей, чтобы с помощью подходящих подобий и соответствий извлечь смысл духовный. И это разъясняет Августин во II книге