philosophos fuit philosophia completa, ad cuius completionem Aristoteles suo tempore aspirabat'. Et apud Albumazar in Maiori introductorio et alibi, et penes aliquos habetur multipliciter, quod Noe et filii eius multiplicaverunt philosophiam; et praecipue Sem praevaluit in hac parte. [...] Omnes philosophi et poetae maiores et iuniores fuerunt post Noe et filios suos, et Abraham. Nam et Aristoteles et omnes consentiunt in hoc, quod primi philosophantes fuerunt Chaldaei et Aegyptii, unde adhaeret senrentiis patrum Chaldaeorum in undecimo Metaphysicae. Quia licet Noe et filii eius docuerunt Chaldaeos, antequam Abraham docuit Aegyptios, tamen non fuit studium more scholastico ita cito institutum, sed paulatim crevit ordo eius et exercitium.
И в книге
Quatenus omnis igitur dubitatio tollatur in hac parte, videamus decursum et seriem infidelium philosophorum, et poetarum, et omnium sollicitantium de studio sapientiali, et percipiemus quod post Abraham et decessores suos, quibus a Deo sapientia revelata est, inventi sunt singuli qui aliquem titulum adepti sunt Nam quantumcunque volumus strictius computare Zoroaster invenit artes Magicas, secundum Augustinum vicesimo primo De civitate Dei; et secundum omnes auctores hoc vulgatum est; sed hie fuit Cham filius Noe, ut Clemens, libro suo, et Magister historiarum, et Speculum historiale conscribunt Deinde Io, quae postea Isis dicta est, dedit litteras Aegyptiis, ut Augustinus dicit libro De civitate Dei octavo decimo. Ante huius tempora non fuit secundum Augustinum sapientiae studium litteris et scriptis pertractatum, quamvis doctrinis Abraham instructi fuerunt Et Isis ut Augustinus ait, dicitur Fuisse filia Machi, qui fuit primus rex Argivorum, qui regnavit primo anno Iacob et Esau nepotum Abrahae, sicut Augustinus et historiae confitentur. Quanquam et alii voluerunt, quod Isis veniret de Aethiopia in Aegyptum, et eis litteras dedit, et multa beneficia contulit, sicut recitat Augustinus. Sed tamen ante tempus Machi non fuit, ut in ordine regum Aegypti in chronicis reperitur.
Но чтобы в отношении этого было устранено всякое сомнение, рассмотрим вкратце всю цепочку языческих философов, поэтов и всех посвятивших себя занятиям мудростью, и мы обнаружим, что после Авраама и его потомков, которым мудрость была дана в Божественном Откровении, найдется немного людей, заслуживающих Титула [истинного мудреца]. Ибо сколько бы ни говорилось о том, что точнее считать, что магическое искусство изобрел Зороастр (так пишет Августин в XXI книге
Eodem tempore fuit Minerva aetate virginali apparens, multorum, ut ait Augustinus libro praedicto, inventrix, quae Pallas dicitur, et apud poetas Dea sapientiae nuncupatur, et Athena vocatur, atque Tritonia, ut dicit Augustinus. Et Isidorus hunc locum esse in Africa, qui Trito vocatur, recitat octavo libro Etymologiarum, et Plinius quinto libro, a quo Pallas dicitur Tritonia et fuit tempore diluvii Ogygis regis, quod illi ascribitur, quia in Achaia accidit tempore eius, qui secundum Augustinum, Eusebium et Hieronymum, et Solinum libro De mirabilibus mundi, fuit tempore Phoronei filii Machi. Regnavit autem Machus quinquaginta annis, et Phoroneus films eius sexaginta, cuius tempore facta est repromissio Iacob, sicut patri suo, ut dicit Augustinus. Et ideo Ogyges fuit tempore Iacob: unde Solinus dicit, diluvium primum in Achaia fuisse tempore Ogygis et Iacob patriarchae. Quod diluvium fuit ante diluvium Deucalionis per 300 annos, ut idem narrat Solinus. Nam ut Hieronymus et Eusebius narrant, regnante Cecrope primo rege Atheniensium, sub quo Moyses eduxit filios Israel de Aegypto, fuit Deucalionis diluvium.
В то же время, по словам Августина из вышеупомянутой книги[147], явилась девственная Минерва, изобретательница многих вещей, именуемая Палладой и считавшаяся поэтами богиней мудрости; ее называли также Афиной и Тритонией. А Исидор[148] указывает в VIII книге
Et sub Phoroneo moralis philosophia incepit apud infideles. Nam Augustinus dicit, quod sub legum et iudiciorum institutis Graecia clarior facta est. Sed post fuerunt mores et iura vivendi; quod patet per inhibitionem sanguinis et licentiam de usu carnium post diluvium, et de emptione et venditione apud Abraham pro spelunca: atque ex sanctitate Abrachae et patrum suorum leges honestas et sacras vivendi concludit ab eis fuisse edoctos. Et cum minus utiles scientias perfecerunt, non debuit tantorum virorum sapientia scientiam morum utilissimam negligere. Deinde primus inter viros titulo maioris sapientiae doctor fuisse perhibetur, quia optimus sapientiae investigator fuit, Prometheus, quem poetae ferunt de luto formasse homines, cuius frater, ut dicit Augustinus, fuit Atlas magnus astrologus; unde occasionem, ut Augustinus refert, fabula invenit, quod eum portare coelum finxerit, quamvis mons eius nomine nuncupatur cuius altitudine potius coeli portatio vulgo videatur, qui in extremis Africae maritimis prope Gades Herculis attollitur velut in caelum. Sed priores fuerunt filii Noe et Abraham qui fuerunt periti astronomi, ut Iosephus narrat et Isidorus tertio libro, et Clemens libro primo. Nam hi secundum Augustinum floruerunt, quando Moyses natus est Et Isidorus concordat libro quinto dicens, quod Atlas fuit sub servitute filiorum Israel.
И во времена Форонея у язычников возникла моральная философия, поскольку, как говорит Августин, тогда «Греция сделалась более известною некоторыми установлениями законов и учреждениями судов»[152]. Но нормы и правила жизни появились позже: это ясно из запрета на кровопролитие и правил употребления мяса после потопа[153] и из [повествования] о покупке Авраамом [поля и] пещеры [для погребения][154]. И Августин заключает — на основании святости Авраама и других праотцев — что именно ими [язычники] были научены святым и благочестивым законам жизни. И поскольку они создали менее полезные науки, то невозможно, чтобы мудрость столь великих мужей пренебрегла полезнейшей наукой о нравах. Затем, как говорят, был Прометей, первый среди мужей, кто обрел титул учителя высочайшей мудрости, о котором поэты рассказывали, что он вылепил из глины людей. А его братом, по словам Августина[155], был Атлас, великий астролог. В связи с этим, как говорит Августин, рассказы [поэтов] измышляют его носящим небо, хотя его именем называется гора, высота которой, по всей видимости, и вызвала народное поверье о ношении неба (она словно возносится к небу на краю побережья