Августин утверждает в XVIII книге
[...] Thales fuit sub Iosia, qui rerum naturas scrutatus est, et fuit astrologus. Tempore quo populus Hebraeorum, ut Augustinus refert, ductus est in captivitatem alius de septem sapientibus apparuit, scilicet, Pittacus nomine, et alii quinque fuerunt tempore captivita tis, quorum nomina sut haec, Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Periander Corinthius, Cleobulus Lydius, Bias [Prieneus]. De his Solon dedit leges Atheniensibus, ad quas transferendas decern viros populus Romanus misit, et vocantur leges duodecim tabularum, sicut scribit Isidorus quinto libro.
Глава XI
[...] Фалес, исследователь природы и астролог, жил во времена царя Иосии. А во времена, когда народ иудейский был уведен в плен, по словам Августина[163], появился второй из семи мудрецов по имени Питтак. А другие пять жили во времена Вавилонского пленения; имена их таковы: Солон Афинский, Хилон Аакедемонский, Периандр Коринфский, Клеобул Аидийский, Биант [Приенский]. Из них Солон дал законы афинянам, для перевода которых римский народ послал десять мужей, и эти законы называются Законами Двенадцати Таблиц, как пишет Исидор в V книге
Aliud vero genus hominum sapientiae deditum post eos exortum est in lingua Graeca, quae tamen vocatur Italica scilicet ex ea parte, quae Italia dicebatur, antiquitus Magna Graecia, et hi studuerunt in Italia licet Graeci, etiam in lingua Graeca. Et isti non voluerunt se vocari sapientes sed amatores sapientiae, quorum princeps fuit Pythagoras Samius a Samo insula; a quo cum quaereretur, quis esset, respondit, philosophus, i.e. amator sapientiae: sicut dicit Augustinus octavo De civitate Dei. Sed octavo decimo libro dicit, quod Pythagoras apparuit eo tempore quo Iudaeorum soluta est captivitas, et secundum Tullium in libro primo Quaestionum Tusculanarum, Tarquinio Superbo regnante Romanis, qui fuit septimus a Romulo, et ultimus rex Romanorum: 'Postquam consuli exorti sunt, venit in Italiam Pythagoras, et illam Magnam Graeciam tenuit cum honore, cum discipline cum auctoritate, et postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nihil alii docti viderentur'. Et Tarquinius, ut scribit Beda, tempore Cyri regis Persarum, qui laxavit captivitatem Iudaeorum, incepit regnare. Ac regnavit tempore Cambysis filii eius, et duorum fratrum magnorum, et Darii, in cuius anno secundo templum aedificatum est. Et tunc clarus Pythagoras, ut dicit Beda, habebatur, et Zorobabel, Aggaeus, Zacharias et Malachias prophetae claruerunt. Pythagoras quidem edoctus fuit a Pherecide Syro, ut dicit Tullius libro praedicto, qui Pherecides primus animas hominum posuit immortales, cuius tempora non certificantur, nisi per tempus Pythagorae discipuli sui; quamvis et Isidorus libro primo dicat, quod Pherecides scripsit historias tempore Esdrae, qui potuit forte esse versus finem vitae ipsius Pherecidis et in iuventute Esdrae. ...
Другой же род человеческой мудрости был дан после них, и он берет свое начало в [италийских колониях греков и был записан на] греческом языке, который, однако, называется италийским [диалектом]. [И эти мудрецы] происходили из тех [земель], которые называются Италией, а в старину назывались Великой Грецией, и они занимались научной деятельностью в Италии, хотя и были греками и [писали и говорили] по-гречески. И они хотели называть себя не мудрецами, но любителями мудрости, а предводительствовал ими Пифагор[164] Самосец [именуемый так, ибо он был родом] с острова Самос. И когда его спрашивали: «Кто ты?», он отвечал: «Философ», т. е. любитель мудрости: так говорит Августин в VIII книге
Haec autem duo genera philosophantium, scilicet Ionicum et Italicum, ramificati sunt per multas sectas et varios sucessores usque ad doctrinam Aristotelis, qui correxit et mutavit omnium praecedentium positiones, et philosophiam perficere conatus est Sucesserunt vero Pythagoras, Archytas Tarentius, et Timaeus, inter alios maxime nominate. Sed praecipui philosophi, ut Socrates et Plato et Aristoteles, non descenderunt ex hac linea, immo vero Ionici et veri Graeci fuerunt; quorum primus fuit Thales Milesius. Quomodo autem huic caeteri successerunt, ostendit Augustinus octavo libro De civitate Dei. Nam post Thaletem fuit primus Anaximander eius discipulus, cuius success or fuit Anaximenes, et hi duo fuerunt tempore Iudaicae captivitatis. Augustinus et alii similiter concordant in hoc. Anaxagoras vero et Diogenes Anaximenis auditores fuerunt, et eidem successerunt sub Dario [Hystaspis], cuius anno secundo templum coepit aedificari. Anaxagorae, ut dicit Augustinus, successit Archelaus eius discipulus, cuius auditor fuit Democritus secundum Isidorum octavo libro. Et Socrates, secundum Augustinum octavo libro, Archelai fuisse discipulus perhibetur. Socrates autem secundum Bedam natus est sub Arthaba, qui Persis regnavit mensibus septem, cui in idem regnum successit Artaxerxes Longimanus, in cuius anno septimo Esdras descendit de Babylone, et ideo simul fuerunt Esdras et Socrates. Sed prior natu fuit Esdras sicut ex nunc dictis claret. Et ideo dicit Augustinus decimo octavo libro De civitate Dei, quod post Esdram fuit Socrates, i.e. posterior natu. Nam quando floruit Esdras apud regem Persarum et Iudaeos, tunc Socrates exortus est. Hie Socrates dicitur pater philosophorum magnorum, quoniam Platonis et Aristotelis magister fuit, a quibus omnes sectae philosophantium descenderunt Plato quidem, secundum Bedam in tractatu maiori De temporibus, natus sub Sogdiano, qui mensibus septem regnavit, cui successit Darius cognomine Nothus, quanquam sub eodem Dario Beda in eodem tractatu de temporibus scribat natum esse Platonem. Sed in illo tractatu tempus Sogdiani, quia mendicum fuit, computat sub regno Darii. Nam continuat eum cum Artaxerxe Longimano. Nascente vero Platone, Hippocrates medicus, ut dicit Beda, habetur insignis, et hoc tempore Empedocles et Parmenides inventi sunt; sed Plato Socratica primo addiscens, et ea quae Graeca fuerunt, Aegyptum petiit, ad Archytam Tarentium et Timaeum laboriosissime peragravit, ut dicit Hieronymus ad Paulinum. Et contra Rufinum scribit Hieronymus quod Plato post Academiam et innumerabiles discipulos sentiens multum deesse suae doctrinae, venit ad Magnam Graeciam, ibique ab Archyta Tarentino eruditus, elegantiam et leporem cum huiusmodi miscuit discipulis. Et iste Plato omnibus philosophis antefertur secundum sanctos, quoniam eius libri ad eorum manus devenerunt, et quia sententias de Deo pulchras, et de moribus et de vita futura multa conscripsit quae sacrae Dei sapientiae multum concordant, ut in morali philosophia explanabo; et ab hoc aestimaverunt multi Catholici viri quod audiverat Ieremiam prophetam in Aegypto.