'Iudicii signum tellus sudore madescet.
Ex caelo rex adveniet per saecla futurus,
Scilicet ut carnem praesens, ut iudicet orbem.
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis
Celsum cum Sanctis eius iam termino in ipso.
Sic animae cum carne aderunt, quas iudicat ipse,
Exuret terras ignis pontumque polumque
Sanctorum sed enim cunctae lux libera carni
Tradetur, sontes aeternum flamma cremabit.
Occultos actus retegens tunc quisque loquetur
Secreta, atque Deus reserabit pectora luci.
Eripitur solis iubar et chorus intent astris.
Volvetur caelum, lunaris splendor obibit;
Dejiciet colles, valles extollet ab imo.
Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni.
Tartareumque chaos monstrabit terra dehiscens.
Excidet e caelo ignisque et sulphuris amnis'.
И так же сивилла сказала в стихотворной форме:
«Знак суда — увлажнится земля потом.
С неба придет Царь, имеющий царствовать вовеки,
Т. е. присутствующий во плоти, чтобы судить мир.
Тогда узрят Бога неверующий и верующий,
Превознесенного со святыми, в самом конце уже века.
На суд к Нему предстанут души с плотию: Он будет судить их.
Пожрет огонь землю и море до самого полюса,
Всякой плоти святых открыт будет свет,
Преступников будет жечь вечное пламя,
Открывая тайные деяния, каждый тогда будет говорить
Сокровенное, и Бог откроет свету помышления сердец.
Сияние Солнца померкнет и мерцание звезд прекратится,
Свернется небо и затмится свет луны,
Опустятся холмы и поднимутся долы,
Иссушатся огнем одинаково источники и реки,
Земля, разверзшись, откроет хаос тартара,
С неба польется поток огня и серы».[187]
Si igitur mulierculae fragiles huiusmodi dixerunt, longe magis credendum philosophos sapientissimos huiusmodi gustasse veritates. Et Augustinus vult decimo octavo De civitate Dei, alios percepisse Dei veritatem, quam illi qui de linea Abraham usque ad Christum et dein ceps descenderunt. Nam lob scivit ressurectionem et Dei veritates. ... Et nunc tempore Domini Alexandri Papae quarti Saracenus in Borea mundum contemnens, vacans in lege sua Deo et virtuti et contemplationi alterius vitae, recipit visitationem angelicam et consilium ut converteretur ad fidem Christi, et baptizatus est Hoc Domino Alexandra notum est et multis aliis, et adhuc recolunt quamplures.
И если это было дано столь ничтожной и слабой женщине, то куда более достойно доверия то, что мудрейшие философы вкусили этих истин. И Августин указывает в XVIII книге
Potest hoc idem adhuc etiam ostenditper proprietates duas metaphysicae. Nam haec scientia est de illis, quae omnibus rebus et scientiis conveniunt, et ideo ostendit numerum scientiarum, et quod oportet esse aliam scientiam ultra philosophiam, cuius proprietates tangit in universali; licet in particulari non posset earn assignare. Scit enim philosophia suas imperfectiones, et quod deficit a plena cognitione eorum quae maxime sunt cognoscenda, sicut Aristoteles docet in Metaphysica, et Avicenna similiter, ut tactum est superius. Et propter hoc devenit philosophia ad inveniendum scientiam altiorem, quam dicit esse scientiam divinorum, quam theologiam perfectam vocant philosophi, et ideo philosophia elevat se ad scientiam divinorum. Item solliciti fuerunt philosophi super omnia inquirere sectam in qua esset salus hominis et dant modos probandi hie praeclaros, sicut ex moralibus manifestum est Et invenerunt certitudinaliter, quod aliqua debet esse secta fidelis et sufficiens mundo, cuius proprietates assignant, quae non possunt reperiri nisi in secta Christi, ut probatur suis locis, et ostenditur quod de bonitate Dei est de necessitate hum ana quod sciatur haec secta fidelis. Sed non potest hoc probari infidelibus per legem Christi, nec per auctores sacros, quia ex lege disputationis possunt negari omnia quae in lege Christi sunt, sicut Christiani negant ea quae in aliis legibus continentur. Et etiam quia Christum negant, non est mirum, si auctores Christianorum negent. Persuasio autem fidei necessaria est; sed non potest hoc esse nisi duobus modis, aut per miracula quae sunt supra fideles et infideles, de quibus nullus potest praesumere; aut per viam communem fidelibus et infidelibus; sed hoc non est nisi per philosophiam. Ergo philosophia habet dare probationes fidei Christianae. Articuli vero huius fidei sunt principia propria theologiae; ergo philosophia habet descendere ad probationes principiorum theologiae, licet minus profunde quam ad principia aliarum scientiarum. Et hoc modo supponatur ex hac ratione, donee veniatur ad probationem sectarum. Nam ibi ostendetur quod moralis philosophia efficacius theologiae deservit in hac parte, et ideo licet secundum veritatem huiusmodi sunt theologica, nihilominus tamen sunt philosophica, sed propter theologiam.
Глава XVI
То же самое можно показать также и с помощью двух свойств метафизики. Ибо эта наука — о том, что присуще всем вещам и наукам, а потому она показывает число наук, а также то, что должна существовать и иная, за пределами философии, наука, свойства которой метафизика затрагивает в общем, хотя и не может описать ее в частных аспектах. Ибо философия знает о своем несовершенстве и о том, что она не способна полностью постигнуть то, что является наиболее познаваемым [по природе], как говорит Аристотель в