Quae mihi das, vel quae tu dare solus habes.

Sic ego quoque die nullis atque omnibus utor

Deliciis, versa plenus inopsque vice.

LXXVI

Cur adeo venerum sterilis mea musa novarum,

Tam procul a varia flexibilique vice?

Cur ego non saecli de more recentia dignor

Respicere, inque novos verba reflexa modos?

Cur genus est scriptis unum mihi semper idemque,

Vestis et inventis inditur una meis,

Paene meum ut nomen prodat vox altera quaeque

Et faciat certam, fluxerit unde, fidem?

O quia te solum cepi, dilecte, canendum,

Materia super hac, teque et amore, moror.

Ars mea sic una est, notis nova gratia verbis

Danda, vel eiusdem forma novanda rei.

Vt renovatur enim sol cursu semper eodem,

Sic eadem narrans et renovatur amor.

LXXVII

Admonitus speculo tua quam durabile forma,

Ac labente umbra quam fugitiva dies,

I, puer, his vacuis tua sensa inscribe tabellis,

Eque tuo possis discere multa libro.

Quae speculum verax rugosa ostenderit ora,

Ora sepulcrorum te meminisse volent;

Lapsaque furtive te gnomonis umbra monebit

Furtive ad mortem tendere cuique viam.

En, age, siqua minus retinebit talia pectus,

Chartarum in vacuas illa tuenda refer;

Sensa tua invenies illic nutrita fuisse,

Cumque nova facie pectus inire tuum.

Officia haec rerum prosunt, si respicis, ipsi,

Factus et exemplis ditior inde liber.

LXXVIII

Nomine sub musae quoniam te saepe vocavi,

Ac numeris totiens auxiliare meis,

Scriptorem se quisque meo corroborat usu

Subque tuo affatu spargit ubique libros.

Lumina quae mutum cantus docuere canoros

Ista tua, ac stolidum corde superna sequi,

En, aliquid pennarum et doctis vatibus addunt,

Ac maiestati fit geminatus honos.

Tu tamen in nostra potius laetere Camena,

Eius enim tua vis, aut oriunda tua est;

Corrigis in reliquis quod durius incidit auri,

Artibus et magnis additur ista venus.

At mihi tu constas ars ipsa, rudisque loquendi

Aequiparo per te pectora docta virum.

LXXIX

Auxilium mea musa tuum dum sola rogavit,

Illa tuam ad numeros sola recepit opem;

Sed mihi iampridem versus ea gratia marcet,

Datque alii musae saucia nostra locum.

Et tua, confiteor, formae pingenda venustas

Officio calami nobilioris eget;

Sed tuus hic vates, de te quantum invenit, omne

A te furatur, restituitque tibi.

Si dat honestatem, a gestu furatur honesto,

Si decus, hoc istis vidit inesse genis;

Dotes praeter eas in te quas vivere notum est,

Hic tibi nil unquam reddere laudis habet.

Non referas igitur grates mera verba loquenti;

Quod tibi nam debet, solvis id ipse, rei.

LXXX

Te canere, o, quantum metuo, sub nomine vero

Quem scio cantari nobiliore lyra!

Vires ille suas in laudem nominis effert,

Quo mea de meritis vinciat ora metu.

Sed quoniam tua laus ingens ut pontus aquarum est,

Qua pariter classes naviculaeque natant,

Et mea cymba procax in eis appareat undis,

Inferior valde viribus ipsa tamen.

Me tua sustineant etiam breviora natantem,

Ille per immensas naviget actus aquas.

Naufraga sit, nostrae nulla est iactura carinae,

Grandia sunt illi robora, grande decus.

Sic florente illo peream si naufragus, unum

Sit grave, naufragii causa fidelis amor.

LXXXI

Seu numeris flero te raptum, sive superstes

Tu fueris, tabet cum mihi funus humo,

Nil metuas; hinc te mors nulla evellere possit,

Exstinctum fuerit cum memor omne mei.

Nomen vita tuum sic immortalis habebit,

Mortua si mecum sit mea fama simul;

Meque ubi communis celarit terra, sepulcrum

Вы читаете Shakespeare's Sonnets in Latin
Добавить отзыв
ВСЕ ОТЗЫВЫ О КНИГЕ В ИЗБРАННОЕ

0

Вы можете отметить интересные вам фрагменты текста, которые будут доступны по уникальной ссылке в адресной строке браузера.

Отметить Добавить цитату