In populorum oculis stabit, amice, tuum.
Ac tua erunt monumenta pio mea condita versu
Carmina, quae nondum lumina nata legent;
Et poterunt linguae de te narrare futurae
Presserit has linguas cum diuturna quies.
Semper eris, versus est illa potentia nostri,
Vivus, ubi vera est vita, per ora virum.
LXXXII
Te fateor nostrae sponsum non esse Camenae,
Fictaque cuiusvis tu sine fraude legas,
Omnia quae scriptor de forma excogitat eius
Cui, lucra prospectans, dedicat ille librum.
Tum studiis idem florens atque ore, meaeque
Inveniens laudis te superasse modum,
Cogeris, ut vatum fulsit iam doctior aetas,
Inde recens aliquid conciliare notae.
Et facias, dilecte; at cum laus inde tumebit
Maxima rhetorica quam quis ab arte trahat,
Tu, facie egregius, fueras ita simplice versu
Dictus ab hac musa cui placet una fides.
Quos adhibent alii fucos decuere genarum
Exsangues; in te talia nulla cadunt.
LXXXIII
Nec mihi visus eras fucis eguisse, nec ullis
Propterea per me tangitur iste decor;
Reppereram, aut rebar, caneret quodcunque poeta,
Illius exiguum te superasse modum.
Inque tua idcirco dormivi laude, quod illud
Ipse palam nobis testificatus ades,
Quantopere infelix os sit mediocre locutum
De meritis, in te quanta sit ista seges.
Tu mihi vertebas haec ipsa silentia culpae,
Maxima qua laus est obticuisse mihi;
Nam tua dum per me forma est illaesa silendo,
Cantantum in numeris illa sepulta fuit.
Ex oculis istis vitae plus vivit in uno
Quam tibi par vatum reddere laude potest.
LXXXIV
Vtrane vox potior? quisve illud laudis opimae
Vicerit, esse unum te tibi laude parem?
Quod spatio breviore ampletitur omnia demum
Quorum ope noscatur par aliunde satus.
In calamo scriptoris egestas nuda videtur
Qui decoris nil dat gloriolaeve rei;
Scribere qui te volt, si callet qualis es ipse
Pingere, materie nobilitavit opus.
Si modo describat naturae scripta, velitque
Illius argutam non hebetasse manum,
Ingenium artificis pitura simillima volgat
Vndique, et hoc artis crescit honore genus.
Sed bona corrumpis tua maxima, laudis amator,
Qualis et egregiis dotibus ipsa nocet.
LXXXV
Lingua verecunde dum se mea continet, alter
Commenta in laudes pangit opima tuas;
Par sibi, si quando, stilus aureus ille superbit,
Aureaque a Musis verba polita novem.
Ast ego, vera putans, aliis sublimia linquo
Fanda, sed indocti more profata probo,
Ceteraque et versu si spiritus ille subacto
Condere volt de te quae propiora deis.
Laus ea cum sonuit, nihil istis verius inquam,
Nec nihil ad summam laudis et ipse fero;
Id tamen est mecum, veri nam fervor amoris
Verba retro ut veniant anteit illa gradu.
Verba sonumque colas aliorum, sensaque cordis
Tu mea, in effectu sensa diserta suo.
LXXXVI
Num quia velivoli versus splendore superbus
In teque et nimias navigat alter opes,
Nostrane clauduntur stupefa to pectore sensa,
Sub natalicio viva sepulta loco?
An, lemurum auxiliis ultra mortalia dotus
Scribere, me maior spiritus ille necat?
Non ita, non nostram stupefecerat ille Camenam,
Nec socium siquid nocte ministrat opem.
Ille nihil de me, nihil ulla affabilis umbra
Ingenia instillans omnia noctis, ovat;
Non fuerint illis iactanda silentia nostra,
Qui fueram haud ullo saucius inde metu.
Sed favor ut numeros fulsit tuus eius, ibidem
Materies ac vis destituere meos.
LXXXVII
Care, mihi valeas, nec te sum dignus habere,
Et pretii tandem gnarus es ipse tui.
Omne caput meriti te liberat, omnia iura
Cassa mea in te sunt, syngrapha siqua dedit.