Te ratus integra pectoris esse fide;
Nam speciem ostendes, penitus mutatus, eandem
Ore meus, vel dum pectus aberrat amans.
Nec, quia nil oculis odiosum vivit in istis,
Scire tuas animi fas erit inde vices.
In vario voltu rugisve aut fronte coacta
Plurimum apud numerum perfida corda leges;
Te bonitas divina creans decrevit in ista
Vt facie nunquam non habitaret amor;
Quidquid consuleres, quidquid sub corde moveres;
In facie voluit nil nisi dulce legi.
O genita in pestem mortalibus aurea forma,
Intima ni virtus aequet in ore decus.
XCIV
Laedere qui potis est nec volt, fecisse recusans
Quae genitum imprimis ad facienda putes;
Corda movens aliis, friget dum marmoris instar
Ipse cupidinibus succubuisse piger;
Dona deum in sese merito trahit ille, suaeque
Indolis ingenitas ille tuetur opes.
Ille sui est voltus dominus, sua possidet ora;
In multis alii servit id omne decus.
Flosculus aestati est aestivo gratus odore,
Floreat ac pereat cum tamen ipse sibi;
Siquid at incessit tetrae robiginis illum,
Gramine ab agresti vincitur eius honos.
Optima corrumpas in pessima; sique putrescunt
Lilia, non loliis est ita foedus odor.
XCV
Est tibi quod nomen maculat floremque iuventae,
Qualis odoriferam pestis operta rosam;
Est tamen, o, in te quam dulce et amabile visu,
Deliciis celans omnibus omne malum!
Istaque lingua tuae quae volgat facta diei,
Libera de lusu nequitur ausa loqui,
Cuncta tamen laudat carpendo, ac fama piatur
Pessima si nomen nuncupat illa tuum.
Et quibus es vitiis tu iam lectissima sedes,
O quam felicem sunt ea nacta domum
Qua macula obtentis veletur quaeque venustis,
Quodque vident oculi vestiat omne decor.
Care, cave in noxam ne tanta licentia vertat;
Culter abutendo dente retusus erit.
XCVI
Ille iuventam in te culpat magis, alter amorem,
Hic tibi non parvum credit utrumque decus.
Sitque decus seu non, adamavit summus et imus;
Mendaque noscuntur si tua, menda placent.
Vt bene laudatur semper vilissima gemma
Reginae in digitis, cum sedet alta throno,
Sic vitiosa in te virtutes esse videntur
Scilicet, inque bonis obtinuisse locum.
Quot lupus ille agnos potuisset fallere, voltus
Callidus agninos imposuisse sibi;
Tuque oculos hominum quos, o, corrumpere possis
Omnibus istarum viribus usus opum.
Quod mihi tu nolis; illo sociamur amore
Vt pariter curae sit tua fama meae.
XCVII
Qualis hiems illud tempus dum separor a te,
Quo sine nil varius quod iuvet annus habet!
Frigus erat quantum, quam raris ulla diebus
Lumina, quae species nuda Decembris agro!
Inter at aestivum fuit illa absentia tempus,
Tempus et autumnum, faenore dives opum,
Spe tumida tandem lascivi veris onustum,
Vt gravida erepti viscera prole viri.
Spe tamen hac fetus tantummodo postuma proles
Ostensa, ac dubiae poma futura notae;
Te quoniam penes est aestas eiusque voluptas
Omnis, avesque ipsae te sine voce silent.
Sive canunt, adeo vox illaetabilis illis
Vt metuens hiemis palleat omne nemus.
XCVIII
Te sini ver solus degi, dum pulcher Aprilis
Vestitus specie multicolore nitet,
Idque iuventae afflat terris Saturnus ut ipse
Riserit insultans, tam gravis ille deus.
Me nec avis cantu movit, nec gratia multi
Floris, odorve suus cuique, suusve color;
Vernum ego nil versu memini, florumque superbit
Copia nativo non mihi carpta toro.
Lilia qui pallor cepisset non ego miror,
Non ego puniceas purpura quanta rosas;
Dulcis odor speciesve illis, dulcedinis umbra
Capta tuae, o praestans omnibus omne decus;
Sed mihi bruma fuit, cum flore et quoque cavillor
Absentis speciem quod ferat ille tuam.