Est homini, quod stella incertis alta carinis,
Vis superans captum, suspicienda tamen.
Nil patitur per tempus amor, iuvenilia labra
Dum metit ac roseas falx ea curva genas.
Mensium et horarum brevitates negligit ille,
Dum pereant fato cuncta, fidelis amor,
Quae fuerint unquam si falsa, in meque probata,
Non ego sum vates, nullus amavit homo.
CXVII
Tu mihi des culpae tratatum parcius omne
Gratia cum meritis esset habenda tuis;
In numeris siluisse tui vel nomen amoris,
Cui nova me iungunt vincula quoque die;
Auribus ignotis indultum, horaeque volanti
Iura tua, et magno iura redempta, dari;
Pandere me dicas vel ad omnes carbasa ventos,
Siqua tuo e visu longius aura ferat;
Nequitiam, peccata, severis scribe tabellis
Omnia et ex iusta conice plura fide;
Omne supercilium coge in me frontis, amice,
At subitum teli dirigat ira nihil.
Actis testor eis illud me noscere velle,
An tuus et constans et pius esset amor.
CXVIII
Vt, gula si nobis est irritanda, palatum
Praestat amaritie sollicitare cibi;
Pellimus ut tectos purgando pectora morbos,
Effugiumque mali est anticipasse malum;
Sic tua dulcedo, nequeo sat cuius habere,
Me tamen ad victus asperiora movet.
Deliciis impletus eundum ad tristia duxi
Tempore, cum nondum talibus esset opus.
Sic in amore sagax illud, ventura pericla
Praecipere, in praesens sensimus ire nefas.
Ipsa salus cupiit commissa medentibus esse,
Aegra bonis, optans esse refecta malo.
Hinc didici, verumque habeo; quem morbus amandi
Te capit, huic omnis sumpta medela nocet.
CXIX
Philtra ego virgineis, o, quae stillantia ocellis
Sirenum saturis improbitate bibi!
Quas spes quosve metus inter miserabilis egi,
Victus, io, victor qua mihi visus eram!
Quam misere erravit fatuum mihi pectus, ibique
Se penitus felix, ut nihil ante, ratum;
Interdum mihi paene suis ex orbibus acta
Lumina, dum pectus distrahit ille furor.
O sed in adversis bona sunt, usuque docemur
Optima ab oppositis esse probata malis.
Nobilior surgit, maior, robustior ille
Rursum e relliquiis aedificatus amor.
Commonitus redeo sic ad meliora, lucratus
Per mala pro sumptu faenora terna meo.
CXX
Vtile nunc habeo quod eras crudelior olim
Tu mihi, per nostrum qui cruciare nefas;
Illius et luctus memorem me flere necesse est,
Ni teneat sensus aes rigidusve chalybs.
Te mea nam si torsit, ut inclementia quondam
Me tua, degisti tu per amara dies;
Necdum ego crudelis ducta ratione pependi
Quid fuerim offensa passus et ipse tua.
Si modo, si nox illa animo sculpsisset in imo
Quam penitus feriat pectora vera dolor;
Quaeque mihi tuleras, eadem fomenta tulissem
Ipse tibi, ut laesum volnere pectus avet!
Iam tua subsidio venit inclementia; delet
Si mea nunc istam, deleat ista meam.
CXXI
Turpis ero potius quam falso turpis habebor,
Si sit idem meritis immeritisque probrum;
Iustaque depereat, non quae sentitur in actu
Gratia, verum alii quatenus acta vident.
Cur oculis quidam limis, ut turpe, salutet
Quod meus in iuveni sanguine ludit amor;
Nequitiaeve meae custodia nequior adsit,
In vitium id vertens quod reor esse bonum?
Non ita, me voluit quod sum natura, meosque
Qui petit errores denotat ipse suos.
Quae facimus recte si prave iudicat alter,
Propterea accipient actane nostra notam?
Non, nisi damnemus genus omne, et quisque putetur
Improbus, ac praestans improbitate regat.
CXXII
Intus corde meo tua restant dona, tabellae
Perpetuis scriptae mentis imaginibus;
Quas humile id supra fastigium, et omnia supra