Non iterum cote hac est acuendus amor.
Eius non iterum renovo tentamina, nostras
Inter amicitias qui Iovis instar habet.
Optime post illum, tu me dignare benigne
Accipere, inque tuum condere pectus amans.
CXI
O potius pro me Fortunae corripe nomen,
Quae dea delictis praesidet una meis;
Illa mihi ad vitam tantum nonnulla pararat
Publica, par morum nascitur unde genus.
Hinc macula aspersum nomen, naturaque rebus
Victa, velut fuco tingitur usa manus.
Omnia quae volvens tu me miserare, voveque
Hoc mihi, ut incipiam pectus habere novum.
Aeger ero patiens, et aceti pocula quot sunt
Ebibero si sit tanta repressa lues.
Nil ego triste habeam, vel poenam poena priorem
Si geminet, domitum perdomitura malum.
Me miserare igitur, sat enim, carissime, firmo
Esse salutiferum si miseratus eris.
CXII
Omne mihi explesti, dum me miseraris amasque,
Sculpserat in frontem quod mala fama notae.
Laudet enim culpetve alius, quid noscere curem,
Prava coloraris tu modo, recta probes.
Es mihi tu mundus, quid rectum quidve probrosum,
Me decet a labris quaerere, care, tuis;
Vivit nemo mihi, nullique ego, ferrea sensa
Qui queat haec in fas flectere, sive nefas.
Do barathro vocum curas aliunde crepantum
Quodlibet, austero sive favente sono;
His habeo occlusos, frigens ut vipera, sensus;
Quem tuear fastum qua ratione, vide:
Consiliis tu sic nostris cognatus, amice,
Efficis ut reliquos mortua corda putem.
CXIII
En oculus, simulac te liqui, sola tuetur
Praeterita, et regimen deserit omne viae.
Parte puto caecum, nam visus sicubi iusti
Fert speciem, visu conficit inde nihil.
Tradit enim menti formae nihil ille receptae,
Sit volucris, sit flos, sitve figura viri;
E rapide oblatis aliquid mens prendere nescit,
Quaeque oculus prendit vix ea firma tenet.
Quodlibet aspiciat, perquam rude, perve decorum,
Distortum membris, egregiumve genus;
Mons, mare, lux, nox sit, cornix aut candida penna,
Ille sibi in speciem mitigat omne tuam.
Te plena, accipiunt aliud nil corda, vetatque
Vna fides aliam pectus habere fidem.
CXIV
An mihi plena ob te regali pectora fastu
Blanditias sitiunt, regibus acre malum?
Anne oculum dicam de visis vera referre,
Per magicen illi quam tuus addat amor;
Vnde reformari monstra indigestaque rerum
Aetheria specie, consimilique tuae?
Sic oculo promptum e pravis formosa creare
Omnia, sub radios eius ut omne cadit.
O reor est illud, visus blandissima fingit,
Blandaque regum instar mens animosa vorat;
Deinde, quod est oculo mentis bene nota voluptas,
Protinus ad mentis miscuit ille sitim.
Falsaque si miscet, minor eius culpa, quod ipse
Est avidus falsi, libat et omne prior.
CXV
O penitus falsos mihi versus, posse negantes
Hoc fieri ut noster carior esset amor!
Nondum habui notum quare plenissima pridem
Postmodo lucidior flamma futura foret.
Et metui tempus, tot casibus inter amantes
Repere, tot regum vertere iussa solet;
Os pulchrum violare, acres obtundere sensus,
Deprimere ad rerum fortia corda vices.
Temporis has metuens iras cur deinde vererer
Scribere non possis carior esse mihi?
Certus in ambiguis rerum, praesentia laude
Dignor ego, incertus cetera quidne vehant.
Sed quod amor puer est errabat versus, adultum
Id memorans crescit quod mihi quoque die.
CXVI
Noluerim verum cordis cum corde fideli
Coniugia externas impediisse moras;
Non mutatur amor si quid mutabile rerum
Invenit, ad fluxam fluxus et ipse fidem.
O amor est constans, amor est immotus ut iras
Despiciens ponti non tremefacta Pharos;