XCIX
Increpito veris violam fur dulcis, odorem
Vnde nisi ex dominae surripis ore meae?
Haec tibi sublucens tam molli purpura voltu
Heu male virgineo sanguine tincta rubet.
Lilia de furto damnat tua palma, tuumque
Crinem in amaracina suspicor esse coma.
Stat rosa quaeque tremens in spinis, conscia culpae,
Huic pudor erubuit, palluit illa metu.
Tertia rubra albet binos furata colores,
Ac furtis animam iunxerat illa tuam.
Quod sceleris propter media florente iuventa
Illa rosa ultrici peste subesa perit.
Plus etiam vidi florum, nec in omnibus unum
Cui tua non species aut tuus esset odor.
C
O ubi, musa, diu latitas oblita canendi
Illius unde oritur vis tua, siqua, lyrae?
An furis in vili quo carmine? vilia rerum
Illustrans artem dedecorasne tuam?
Musa, redi, o nimium cantus oblita, piosque
Per numeros vanae damna repende morae.
Aurem adeas eius qui te desiderat, unde
Ingenium calamo materiamque trahis.
Surge, remissa, mei frontem scruteris amantis
Numquid ibi antiquae sculpserit hora notae.
Siquid tale vides, excanta protinus omne,
Vt spolia in risum temporis ista cadant.
Famam da citius quam tempore forma teratur,
Falciferique a te praevenietur opus.
CI
Quod sileas una iunctas formamque fidemque,
Tu mihi poenarum quid, vaga musa, dabis?
Atque meo imprimis puero res utraque pendet,
Vnde quidem pendes ipsa, trahisque decus.
Musa refer; nullo, dices, sunt vera colore
Indiga, quippe illis est suus ipse color;
Nec calamis opus est ut formae gratia detur;
Pura sine immixtis optima cuncta placent.
Laude meus quod non egeat tu, musa, silebis?
Non excusari sic taciturna potes;
Vt multum superans auratis ille sepulcris,
Fulgeat in sera posteritate, tuum est.
Musa, tuum praesta; qualem nunc cernimus illum
Te doceo ad longam perpetuare diem.
CII
Rarior indiciis, amor in me robore crevit,
Nec, minor ad speciem, me minus ille regit.
Mercis habes instar quando possessor amoris
Aestimat, ac volgo venditat, eius opes.
Cum novus esset amor vernoque in tempore noster,
Excipiebatur cantibus ille meis;
Sic veniente canit Philomela aestate, diesque
Cum maturuerint voce silebit avis.
Non quod adulta aestas sit eis insuavior horis
Cum noctem fletu mulserat illa suo;
Sed numeris sine lege istis nemus omne gravatum
Sentit, et illecebris dulcia trita carent.
Sic ego nonnunquam, velut illa, silentia servo,
Ne nimius tibi sit noster et ipse canor.
CIII
Heu quam musa ferax est paupertatis, ibique
Qua fuit immensum gloria nacta locum;
Pluris, io, visa est communibus edita verbis
Materies, nullis laudibus aucta meis.
O non argueris tu me, quod nulla canendi
Vis mihi sit; speculum consule, voltus inest;
Voltus inest superans hoc nata in pectore sensa,
Ac versus hebetis causa, mihique rubor.
Sitne nefas igitur quod vis augere canendo
Laedere, praesertim quod fuit ante bonum?
Namque alium spectant finem mea carmina nullum
Quam decora et laudes enumerare tuas;
Pluraque, multo plura, meus quam versus habebit
Concipere, in speculi videris ipse vitro.
CIV
Pulcher, ut in prima cum lumina iunximus hora,
Te mihi non unquam rebor, amice, senem.
Ter bruma aestivos nemorum decussit honores,
Veris in autumnum ter rubuere comae,
Aprilem ter odorum exussit Iunius ignis,
Tot varias anni vidimus isse vices,
Cum memini primum te cernere, et ille virentis
Flos tuus aetatis nunc hodieque viret.
Ah, sed inobservata solet sua gratia formam
Linquere, ut occulto labitur umbra gradu;
Isque color fortasse tuus, dum stare videtur,
Motum habuit, visu decipiorque meo.