гибнем благодаря чужим примерам»[48]. И во II книге
Et Marcus Tullius tertio De quaestionibus Tusculanis ait: 'Cum magistris traditi sumus, ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, et opinioni; confirmatae ipsa natura cedat'. Atque in Lucullo dicit: 'Quidam obsecuti amico cuidam aut una cum aliquo quern audierunt oratione capti, de rebus incognitis iudicant, et ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, tanquam ad saxum inhaerescunt plerique errare malunt, eamque sententiam quam amaverunt defendere, quam sine pertinacia perquirere quid constantissime dicant'. Et propter pravitatem consuetudinis quaeritur in primo De divina natura. 'Non pudet speculatorem naturae ab animis consuetudine imbutis petere testimonium veritatis'. Et contra vulgi sensum dicit prooemio secundi Quaestionum, philosophia 'est paucis contenta iudicibus, multitudinem ipsam consulto fugiens, eique suspecta et invisa', et in eodem libro ait: 'Laudabiliora mihi videntur omnia quae sine populo teste fiunt'
И Марк Туллий в III книге
Sed alii divisim haec tria persequuntur. Nam in libro Quaestionum Naturalium Alardi quaeritur de auctoritate fragili: 'Quid est aliud auctoritas huiusmodi quam capistrum? Ut bruta quippe animalia capistro ducuntur, nec cui nec quo ducantur discernunt, sic nos paucos bestiali crudelitate captos ligatosque auctoritas ipsa in periculum ducit'. Et in libro De Dei aeternitate, 'qui elegerit alteram partem quaestionis propter amorem consuetudinis non potest recte discernere veram opinionem'.
А другие рассматривали эти три [язвы] порознь. Так, Аделярд[58] в книге
Et Averroes in fine secundi Physicorum dicit: 'Consuetudo est maxima causa impediens a pluribus rebus manifestis. Quemadmodum enim consueto ad aliquas opiniones licet nocivas, erunt ei faciles, et ideo credit eas esse utiles: similiter cum fuerit assuetus credere sermones falsos a pueritia, erit ilia consuetudo causa ad negandum veritatem, sicut quidam tam assueti fuerint comedere venenum, quod factum est eis cibus'. Et idem Averroes vult secundo Metaphysicae, 'quod opposita principiorum cum fuerint famosa sunt magis receptibilia a multitudine consequentibus testimonia multorum quam ipsa principia'. Atque Hieronymus in prologo quinti libri Super leremiam assent 'Veritatem paucis contentam esse, et hostium multitudine non terreri'. Ioannes quoque Chrysostomus [in] Super Matthaeum dicit, quod a veritate nudos se esse professi sunt, qui multitudine se armaverunt.
И Аверроэс в конце II книги
Quod per auctoritates probatum est experientia cuiuslibet certius diiudicatur. Nam experimur in nobis et in aliis quod haec tria, ut in pluribus amplectuntur mala, frequentius falsis adhaerent. Quod si aliquando bonis et veris implicentur, fere semper sunt imperfecta, et debilem gradum continent sapientiae. Matris quidem opera ut in pluribus sequitur filia, patris natus, domini servus, regis subditus, praelati baiulus, magistri discipulus. Quia familiare est filiis Adae sibi auctoritatem vindicare et sua exempla spargere in lucem. Nam omnes homines secundum Aristotelem quarto Ethicorum amant sua opera, ut parentes natos et poetae metra et sic de aliis. ... Et hi sunt sicut pastor claudus et caecutiens cum ovibus multis, quas errantes per devia falsitatis nec possunt nec sciunt ad saniora sapientiae pascua revocare, et sunt similes avibus, qui optant sine alis volare, prius de magisterio praesumentes, quam boni discipuli gradum adepti sunt, cum necessario tot incidunt in errores, quod otiosi comparatione ipsorum reputant se felices: sicut quando multi currunt in stadio, ille quem desperatio currere non permittet, quantumcunque sibi videatur pernitiosum, se tamen felicem reputat comparatione illius, qui currens cadit in foveam invisam.
Глава III
То, что доказано с помощью авторитетных суждений, еще достовернее подтвердит опыт любого [человека]. Ибо в себе и в других мы часто наблюдаем, что эти три [язвы], как содержащие по большей части зло, чаще всего сочетаются с заблуждением. А если они иногда включают благо и истину, то последние почти всегда несовершенны и находятся на низшем уровне мудрости. И в самом деле, дочь в большинстве случаев следует деяниям матери, сын — отца, слуга — господина, подданный — государя, викарий — прелата, ученик — учителя, поскольку сынам Адамовым привычно приписывать себе авторитет и трубить о себе по всему миру. Ибо все люди, по мнению Аристотеля, высказанному в IV книге
Et ideo videmus fide oculata quod pro uno exemplo veritatis tam in scientia quam in vita sunt plus quam mille falsitates. Mundus enim plenus est huiusmodi exemplis, atque unum exemplum verae perfectionis decern millia imperfecta invenit de facili. Natura enim in numeris formavit nobis perfectionis et imperfectionis documentum. Nam turn numerus perfectus dicitur, cuius partes aliquotae ipsum praecise constituunt, et non est nisi unus infra