His igitur et huiusmodi diligenter consideratis, manifestum est quod veri mathematici et astronomi seu astrologi, qui philosophi sunt, non ponunt necessitatem et infallibile iudicium in rebus con tingentibus de futuro. Et ideo quicunque eis haec attribuunt, manifeste de ignorantia philosophiae convincuntur, et veritatem re probant quam ignorant Unde in duobus peccant, videlicet quod ea quae ignorant tractant, et nihilominus in veritatem blasphemant. Sed illi qui sic vera tuentur ut falsa reprobent condemnant mathematicos magicos, qui non philosophantur sed tam philosophiae quam fidei contradicunt, sicut a principio tactum est. Et ideo sancti contra hos locuti sunt, et non contra veros mathematicos. Quod manifestum est per obviationes sanctorum. Nihil enim reprobant nisi quod per stellas necessitas rerum contingentium et maxime morum et actuum humanorum fiat, ac infallibile in omnibus iudicium. Sed soli mathematici magici haec ponunt, et veri mathematici non sic dicunt. Quapropter quicquid Basilius in Hexaemeron et Ambrosius in Hexaemeron, et Augustinus et Gregorius in Homilia Epiphaniae et Augustinus Super Psalmos LXI et XCI, et Super Ioannem et multis locis ipse et alii doctores dicunt contra mathematicos, totum est directe contra eos, qui fingunt necessitatem imponi eis quae sunt ad utrumlibet, et praecipue eis quae a libero arbitrio proficiscuntur, qui soli sunt mathematici falsidici vel fraudulenti, superstitiosi non philosophi, ut manifestum est. Et ideo nimis errant qui suas insanias in veros mathematicos nituntur sanctorum auctoritate tueri, et falso abutentes dictis sanctorum damnare veritatem praesumunt. Unde suas opiniones licet erroneas statuere moliuntur, quas fingunt ex ignorantia mathematicae verae et falsae. Et cum nullam rationem afferre possunt eo quod contra omnem rationem et philosophiae virtutem est quod contra mathematicos veros dicunt, rapiunt et fii rantur auctoritates sanctorum, quae nihil faciunt ad propositum, ut manifestum est inquirenti.
Итак, когда рассмотрено это и подобное этому, становится очевидно, что истинные математики и астрономы, или астрологи, которые являются философами, не допускали необходимости и безошибочного знания о будущих контингентных вещах. И поэтому се, кто им это приписывает, ясно признают [тем самым] свое невежество в философии и отвергают истину, которой не знают. Поэтому они грешат в двух [аспектах], а именно: говорят о том, чего не знают, и при этом злословят против истины. Но те, кто охраняет истину, опровергая ложь, осуждают математиков-магов, которые не философствуют, но, как уже сказано в начале [этого раздела], противоречат как философии, так и вере. И поэтому святые выступали против них, а не против истинных математиков. И это очевидно из полемических высказываний святых. Ибо они опровергали только то, что из-за [влияния сил] звезд [признавалась] необходимость в отношении контингентных вещей, и прежде всего — в отношении нравов и человеческих действий, а также безошибочность суждений [астрономии] во всех случаях. Но это допускали только математики-маги, а истинные математики такого не утверждали. Поэтому все, что Василий и Амвросий в своих
Et adhuc considerandum est, quod si consideremus dicta sanctorum, nos inveniemus manifeste quod non solum non reprobant mathematicos veros, sed approbant in futurorum cognitione. Quoniam Augustinus dicit libro secundo De doctrina Christiana, quod mathematica habet futurorum regulares coniecturas, non suspiciosas et ominosas, sed rectas et certas tam de futuris quam praesentibus et praeteritis. Et Cassiodorus concordat, ut prius dictum est. Et [in libro] Ad Ianuarium ostendit multipliciter, quomodo futura possunt cognosci per coelestia. Et Basilius in Hexaemeron similiter declarat hoc multis modis; unde certissimum iudicium in aliquibus esse declarat. Et Ambrosius in Hexaemeron consentit et Isidorus in suo opere de astronomia Et sancti conformant quod dicunt per Evangelium: De coelo rubicundo in sero et mane, etc; et iterum: Erunt signa in sole et luna, etc. Et in Ioele: Sol convertetur in tenebras, etc. Non igitur est mathematica infamis ex futurorum cognitione quam fideliter assignat; licet a principio sancti minus usi sunt et minus commendaverunt earn, propter errorem falsae mathematicae, cui nomine et quadam consideratione coelestium respectu futurorum vera mathematica familiaris est et conveniens, sicut determinat Augustinus in libro De doctrina Christiana.
И, кроме того, следует отметить, что если мы рассмотрим высказывания святых, то мы ясно обнаружим, что они не только не выступают против истинных математиков, но и признают [необходимость Математики] в познании будущих событий. Ибо Августин говорит во II книге
Sed postquam in ecclesia fuit evacuata falsitas magicae mathematicae, venit in usum catholicorum doctorum consideratio mathematicae verae, et duravit usque ad adventum quorundam theologorum, qui philosophiae potestatem et artis magicae fallacias ignoraverunt, et ob hoc earn in lectionibus, praedicationibus et collationibus publicis et privatis damnantes, primo in maximam philosophiae destructionem, deinde in laesionem theologicae maiestatis, et in damna ecclesiae et totius reipublicae fidelium et infidelium conversionis, ut prius pro magna parte ostensum est, et residium postea ostendetur; quia ignorata mathematica, tota philosophiae potestas ignorabitur. Et si veritas philosophiae laedatur, damnum infertur theologiae, cuius est uti potestate philosophiae, non solum absolute, sed prout ordinat ecclesiam, dirigit rempublicam fidelium et iuvat ad infidelium conversionem praedestinatorum et reprobationem praescitorum. Sed non solum errant in hoc quod futurorum cognitionem per mathematicam fiendam imprudenter damnant, sed quia pro parte, quam licet ex sua abhorrent ignorantia, totum reprobant. Quamvis enim in partibus philosophiae sint plurima inutilia et minus bene tacta et aliqua erronea, nihilominus tamen tota philosophia a nullo damnatur, nec debet nec potest. Quapropter cum in mathematicae partibus omnibus aliis a iudicaria omnia utilia proponantur respectu theologiae et ecclesiae ac reipublicae et conversionis infidelium aut reprobationis et totius philosophiae, et nihil reprobatum determinatur etiam in ilia parte cui iudicium ascribitur, multa etiam praeter artem iudicandi praeclara de proprietatibus coelestium rerum et secundis stellarum et caeteris rebus huius mundi tanguntur, manifestum est eos omnino errare, qui pro una parte, quam falso damnant, totum residium quod maximas habet utilitates et in nullo habet caluminam ausi sunt reprobare. Et iterum licet pars iudiciaria de humanis rebus esset culpanda, tamen alia pars de naturalibus et coelestibus calumniam fidei non importat.
Но после того как Церковь избавилась от заблуждений ложной математики, католические учители стали заниматься истинными математическими исследованиями, и это продолжалось до того, как некие богословы, не знавшие могущества философии и заблуждений магического искусства, стали в силу этого