прелести в своей полезности. ...
De virtutibus animae setisitivae interioribus, quae sunt imaginatio et sensus communis.
Quoniam vero nervi optici, id est, concavi facientes visum, oriuntur a cerebro, atque auctores perspectivae virtuti distinctivae mediante visu ascribunt iudicia facienda de viginti speciebus visibilium, quae postea tangentur, nec scitur utrum ilia virtus distinctiva sit inter virtutes animae quarum organa sunt in cerebro distincta, multaque alia inferius tractanda supponunt certificationem virtutum animae sensitivae, ideo oportet a partibus cerebri et virtutibus animae inchoare, ut inveniamus ea quae ad visum sunt necessaria. Et auctores perspectivae dant nobis viam ad hoc, ostendentes quomodo a pelliculis cerebri et cute cranii descendunt nervi visuales; sed nullus explicat omnia necessaria in hac parte.
Глава II
О внутренних способностях чувственной души, каковыми являются воображение и общее чувство. Поскольку же зрительные нервы, т. е. изогнутые нервы, производящие зрение, берут свое начало от мозга, и поскольку авторы [сочинений] по оптике приписывали различающей способности свойство при посредстве зрения выносить суждения о двадцати видах видимого, которые будут затронуты позднее, и поскольку неизвестно, находится ли эта различающая способность среди различных способностей души, определенные органы которых присутствуют в мозге, и поскольку многое иное, о чем пойдет речь далее, требует достоверного знания о способностях чувственной души, то для того, чтобы обрести необходимое для [познания] зрения, надлежит начать с [повествования] о частях мозга и способностях души. И авторы [сочинений] по оптике указывают нам путь к этому, разъясняя, каким образом от извилин мозга и от поверхности черепа исходят зрительные нервы, но никто не разъясняет все необходимое, к этому относящееся.
Dico ergo, sicut omnes naturales et medici et perspective concovdant, quod cerebrum involvitur duplici pelle, quarum una vocatur pia mater, quae est immediate continens cerebrum; et altera vocatur dura mater, quae adhaeret concavitati ossis capitis, quod cranium vocatur. Nam haec durior est, ut resistat ossi, et alia est mollior et suavior propter mollitiem cerebri, cuius substantia est medullaris, et unctuosa, in qua phlegma dominatur, et habet tres distinctiones, quae vocantur thalami, et cellulae, et partes. Et divisiones in prima cellula sunt duae virtutes: et est una sensus communis in anteriori eius parte consistens, ut Avicenna dicit primo De anima, qui est sicut fons respectu sensuum particularium, et sicut centrum respectu linearum exeuntium ad eodem puncto ad circumferentiam secundum Aristotelem secundo De anima, qui iudicat de singulis sensibilibus particularibus. Nam non completur iudicium de visibili antequam species veniat ad sensum communem, et sic de audibili et aliis, ut patet ex fine De sensu et sensato, et secundo De anima, et iudicat de diversitate sensibilium ut quod in lacte sit album aliud a dulci quod non potest facere visus, nec gustus, eo quod non discernunt extrema, ut Aristoteles vult secundo De anima. Et iudicat de operibus sensuum particularium, nam visus non sentit se videre, nec auditus percipit se audire, sed alia virtus quae est sensus communis, ut vult Aristoteles secundo De somno et vigilia. Eius autem operatio ultima est recipere species venientes a sensibus particularibus, et complere iudicium de eis. Sed non retinet eas propter nimiam lubricitatem instrumenti sui, secundum quod vult Avicenna primo De anima. Et ideo oportet quod sit alia virtus animae in ultima parte primae cellulae, cuius officium est retinere species venientes a sensibus particularibus propter sui temperatam humiditatem et siccitatem, quae vocatur imaginatio, et est area ac repositorium sensus communis, secundum Avicennam ponentem exemplum de sigillo, cuius speciem aqua bene recipit, sed non retinet propter sui superfluam humiditatem: cera vero bene retinet propter sui temperatam humiditatem cum siccitate. Unde dicit quod aliud est recipere et aliud retinere, sicut patet in his exemplis. Et sic est in organo sensus communis et imaginations. Et tamen tota virtus composita ex his duabus, scilicet, quae occupat totam cellulam primam, vocatur phantasia. Nam ex secundo De anima et De somno et vigilia et libro De sensu et sensa to patet quod phantasia et sensus communis sunt idem secundum subiectum, differentes secundum esse, ut Aristoteles dicit, et quod phantasia et imaginatio sunt secundum subiectum, differentes secundum esse. Quapropter phantasia comprehendit utramque virtutem, et non differt ad eis nisi sicut totum a parte. Et ideo cum sensus communis recipiat speciem, et imaginatio retineat earn, sequitur iudicium completum de re, quod exercet phantasia.
Итак, я утверждаю (и в этом согласны все натурфилософы, медики и оптики), что мозг состоит из двух слоев, один из которых называется
De sensibilibus, quae sentiunturpropriis sensibus, etsetisu communi, et imaginatione.
Sciendum est quod imaginatio et sensus communis et sensus par ticularis non iudicant per se nisi de viginti novem sensibilibus; ut visus de luce et colore; tactus de calido et frigido, humido et sicco; auditus de sono; olfactus de odore; gustus de sapore. Et haec sunt novem propria sensibilia, quae suis sensibus, ut nominavi, appropriantur, de quibus nullus alius sensus particularis potest iudicare. Sunt autem viginti alia sensibilia, scilicet remotio, situs, corporeitas, figura, magnitudo, continuatio, discretio vel separatio, numerus, motus, quies, asperitas, laevitas, diaphaneitas, spissitudo, umbra, obscuritas, pulchritudo, turpitudo, item similitudo et diversitas in omnibus his, et in