содействие species глаза, который распространяется по фигуре зрительной пирамиды, изменяя и облагораживая среду, делая ее пропорциональной зрению, и таким образом предуготовляет поступление species самой видимой вещи, и, сверх того, облагораживает его так, чтобы он был всецело соответствующим и соразмерным благородству одушевленного тела, которым является глаз. ...
In qua proponitur quod praeter speciem exiguntur novem ad visum, habens tria capitula. In primo docetur, quod lux et distantia debita requiruntur ad visionem
Capitulum I
Post haec vero considerandum est, quod praeter speciem, novem requiruntur ad visum, sicut docent auctores perspectivae. Unum est lux, quia nihil videtur sine luce. Lux enim est primo visibile, deinde color et caetera viginti quae prius numeravi, et omnia alia mediantibus eis videntur, sed nullum videtur nisi luce perfundatur. Cuius causa aestimatur multis modis esse, scilicet aut quia color non habet esse verum in tenebris, secundum Avicennam tertio De anima, aui si habeat, non potest facere speciem in eis secundum Alhazen, aut si potest non operabitur in visum, nec immutabit ipsum ut fiat actus visionis, secundum eundem Alhazen. Primum destruit Ptolemaeus in secundo Perspectivae dicens: Si enim sic esset, tunc quaelibet res duae habentes situm eundem respectu lucis et visus viderentur similis coloris, eius contrarium videmus in diversis rebus quasi universaliter, et in eadem re in diversis temporibus, ut in chameleone, qui mutat colorem secundum diversitatem rerum quae appropinquant ei, et in eo qui rubescit ex verecundia et pallescit in timore; quamvis eundem situm habeat res semper respectu lucis. Secundum patet esse falsum per simile de omni re alia activa, quae speciem faciunt in tenebris et in luce. Tertium est verum, et causa, quia visibile primum et principale est lux, et ideo nihil potest videri nisi mediante ea; sicut in aliis sensibus, nihil olfacimus nisi mediante odore, nec tangimus nisi mediantibus quatuor qualitatibus primis, quae sunt calidum, frigidum, humidum, siccum.
Раздел VIII
В котором указывается, что помимо species для акта видения требуются девять [условий]; и он имеет три главы. Первая учит, что для акта видения необходим свет и надлежащее расстояние.
Глава I
После сказанного надлежит учесть, что, как учат авторы [сочинений] по оптике, помимо species для акта видения требуются девять [условий]. Одно из них — свет, поскольку ничто нельзя увидеть без света. Ибо свет есть первое видимое, а за ним следуют цвет и прочие двадцать вышеперечисленных [свойств]. И все прочее является видимым благодаря им, но ничего нельзя увидеть без света. Причин этому указывают много. Во-первых, [утверждают] что цвет не имеет истинного бытия в темноте: так говорит Авиценна в III книге
Secundum, quod ad visum exigitur, est distantia. Nam universaliter sensibile positum super sensum non sentitur, ut Aristoteles dicit secundo De anima: cuius causa est, quia omnis sensus fit extramittendo, id est, faciendo virtutem suam a se in medium, ut species sensibilis reddatur magis proportionalis sensui, et recipial esse nobilius a specie sensus quatenus sit magis conformis sensui. Et hoc invenimus in omnibus sensibus. Nam de visu prius ostensum est: et similiter est in aliis duobus sensibus, qui habent medium extrinsecum, ut olfactus et auditus, quoniam Aristoteles dicit decimo nono De animalibus, quod virtutes fiunt ab olfactu et auditu, sicut aqua de canalibus. Et similiter de sensibus qui non habent medium extrinsecum sed intrinsecum, ut tactus et gustus. Nam de tactu dicit Aristoteles secundo De animalibus, quod eius medium est caro et eius instrumentum est nervus. Sed in duodecimo De animalibus vult quod caro sentiat in tactu, sicut oculus in visu. Et Avicenna primo et secundo et tertio De animalibus vult, quod cutis et caro sentiant. Ergo virtus sensitiva quae est in nervo, diffundit suam virtutem in medium tactus, quod est caro et cutis. Sed gustus est quidam tactus, ut Aristoteles dicit secundo De anima, et habet medium intrinsccum, sicut tactus. Et ideo virtus gustandi, quae est in nervo, suam facit speciem in carnem et eutem linguae, immo quod plus est, in palatum et oris partes reliquas, ut quodammodo illae partes videantur sentire saporem.
Второе, что требуется для акта видения — это расстояние. Ибо, по всеобщему правилу, чувственно воспринимаемое, расположенное непосредственно на органе чувства, не воспринимается, как говорит Аристотель во II книге
Ad quantam vero distantiam possumus videre in planitie terrae et in montibus docet auctor De crepusculis, dicens, quod prope tria milliaria ad plus videmus in terra plana; et in altissimo monte, cuius altitudo maxima est octo milliaria, non videbimus adhuc in superficie terrae nisi circiter 250 milliaria: et hoc facit gibbositas terrae visui resistens.
А тому, на какое расстояние мы можем видеть, если находимся на ровной земле или в горах, учит автор трактата
De tertio, quod est oppositio visibilis respectu visus.
Tertium est oppositio visibilis respectu visus. Hoc enim exigitur in visu facto secundum lineas rectas, sicut hie est intentio, quam vis per reflexionem et fractionem possit res videri sine oppositione. Sed mirabile est hoc, cum nos audiamus undique et olfaciamus, et in fronte sentiamus calorem ignis retro positi, si multus sit et fortis; et visus, qui est sensus nobilior, non facit sic. Et causa huius rei est valde occulta et adhuc inaudita et invisa apud